1 Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, 2 et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. 4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. 5 Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps. 6 Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. 7 Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. 8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. 9 Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. 10 Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, 11 quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. 12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. 13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. 14 Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. 15 Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: 16 summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. 17 Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. 18 Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat: 19 et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. 20 His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. 22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: 23 commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. 24 Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. 25 Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent. 26 Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit.
2 Maccabees · Clementine Vulgate
2 Maccabees 13 Clementine Vulgate
Leer en español
About VUL
- Catholic
- OT: Latin Vulgate
- NT: Latin Vulgate
- Catholic (73 books)
- Original language
- 1598
- Public domain
Choose a translation: Translation VUL ▾
Featured translations
- Brenton Brenton's English Septuagint Septuagint (Greek) · 1844
- WEB World English Bible (Classic, with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- KJV King James Version (with Apocrypha) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (Challoner), American Edition 1899 Latin Vulgate · Latin Vulgate · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition) Byzantine text · 1904
English · Septuagint (Greek Old Testament)
English · Bibles with the deuterocanonical books
- WEBBE World English Bible British Edition (with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- RV Revised Version with Apocrypha Masoretic Hebrew · Critical text · 1895
- CPDV Catholic Public Domain Version Latin Vulgate · Latin Vulgate · 2009
English · 66-book (Protestant canon) Bibles
- MSB Majority Standard Bible Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2022
- BSB Berean Standard Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2022
- ASV American Standard Version (1901) Masoretic Hebrew · Critical text · 1901
- LSV Literal Standard Version Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- Darby Darby Translation Masoretic Hebrew · Critical text · 1890
- YLT Young's Literal Translation Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1898
- Webster Noah Webster's Bible (1833) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1833
- GNV Geneva Bible (1599) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2017
- FBV Free Bible Version Masoretic Hebrew · Critical text · 2018
- BBE Bible in Basic English Masoretic Hebrew · Critical text · 1965
English · Hebrew Bible (Tanakh)
English · New Testament
Spanish · 66-book (Protestant canon) Bibles
- ONBV Biblica Open New Living Bible (Nueva Biblia Viva 2008) Masoretic Hebrew · Critical text · 2008
- PDT God's Word for You (Latin American Textual Bible) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- VBL Free Bible Version (Spanish) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- BES Bible in Simple Spanish (2026) Masoretic Hebrew · Critical text · 2026
Spanish · New Testament
Greek · Septuagint (Greek Old Testament)
Greek · New Testament
- PT Patriarchal Text (Antoniades 1904/1912) Byzantine text · 1912
- RP2018 Byzantine Textform (Robinson-Pierpont 2018) Byzantine text · 2018
- TR Textus Receptus (Boyd collation) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nestle Greek New Testament (1904) Critical text · 1904
- SBLGNT SBL Greek New Testament Critical text · 2010
Hebrew · Hebrew Bible (Tanakh)
Latin · Bibles with the deuterocanonical books
Church Slavonic · Bibles with the deuterocanonical books
Russian · Bibles with the deuterocanonical books
Greek (modern) · 66-book (Protestant canon) Bibles
Serbian · 66-book (Protestant canon) Bibles
- DK Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Cyrillic) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Latin script) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
Arabic · 66-book (Protestant canon) Bibles
Choose a book: 2 Maccabees 13 ▾
2 Maccabees: Chapters
Old Testament
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Tobit O C (P)
- Judith O C (P)
- Esther
- 1 Maccabees O C (P)
- 2 Maccabees O C (P)
- Psalms
- Job
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song of Songs
- Wisdom of Solomon O C (P)
- Sirach O C (P)
- Hosea
- Amos
- Micah
- Joel
- Obadiah
- Jonah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- Isaiah
- Jeremiah
- Baruch O C (P)
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
New Testament
Parallel ▾
Aa ▾