1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum. 2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. 3 Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit. 4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. 5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. 7 Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. 8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. 9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit: 10 et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. 11 Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum: 12 erat enim gener summi sacerdotis. 13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. 14 Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. 15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. 16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: 17 et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. 18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. 19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. 20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. 21 Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. 22 Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere. 23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: 24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
1 Maccabees · Clementine Vulgate
1 Maccabees 16 Clementine Vulgate
Leer en español
About VUL
- Catholic
- OT: Latin Vulgate
- NT: Latin Vulgate
- Catholic (73 books)
- Original language
- 1598
- Public domain
Choose a translation: Translation VUL ▾
Featured translations
- Brenton Brenton's English Septuagint Septuagint (Greek) · 1844
- WEB World English Bible (Classic, with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- KJV King James Version (with Apocrypha) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (Challoner), American Edition 1899 Latin Vulgate · Latin Vulgate · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition) Byzantine text · 1904
English · Septuagint (Greek Old Testament)
English · Bibles with the deuterocanonical books
- WEBBE World English Bible British Edition (with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- RV Revised Version with Apocrypha Masoretic Hebrew · Critical text · 1895
- CPDV Catholic Public Domain Version Latin Vulgate · Latin Vulgate · 2009
English · 66-book (Protestant canon) Bibles
- MSB Majority Standard Bible Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2022
- BSB Berean Standard Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2022
- ASV American Standard Version (1901) Masoretic Hebrew · Critical text · 1901
- LSV Literal Standard Version Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- Darby Darby Translation Masoretic Hebrew · Critical text · 1890
- YLT Young's Literal Translation Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1898
- Webster Noah Webster's Bible (1833) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1833
- GNV Geneva Bible (1599) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2017
- FBV Free Bible Version Masoretic Hebrew · Critical text · 2018
- BBE Bible in Basic English Masoretic Hebrew · Critical text · 1965
English · Hebrew Bible (Tanakh)
English · New Testament
Spanish · 66-book (Protestant canon) Bibles
- ONBV Biblica Open New Living Bible (Nueva Biblia Viva 2008) Masoretic Hebrew · Critical text · 2008
- PDT God's Word for You (Latin American Textual Bible) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- VBL Free Bible Version (Spanish) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- BES Bible in Simple Spanish (2026) Masoretic Hebrew · Critical text · 2026
Spanish · New Testament
Greek · Septuagint (Greek Old Testament)
Greek · New Testament
- PT Patriarchal Text (Antoniades 1904/1912) Byzantine text · 1912
- RP2018 Byzantine Textform (Robinson-Pierpont 2018) Byzantine text · 2018
- TR Textus Receptus (Boyd collation) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nestle Greek New Testament (1904) Critical text · 1904
- SBLGNT SBL Greek New Testament Critical text · 2010
Hebrew · Hebrew Bible (Tanakh)
Latin · Bibles with the deuterocanonical books
Church Slavonic · Bibles with the deuterocanonical books
Russian · Bibles with the deuterocanonical books
Greek (modern) · 66-book (Protestant canon) Bibles
Serbian · 66-book (Protestant canon) Bibles
- DK Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Cyrillic) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Latin script) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
Arabic · 66-book (Protestant canon) Bibles
Choose a book: 1 Maccabees 16 ▾
1 Maccabees: Chapters
Old Testament
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Tobit O C (P)
- Judith O C (P)
- Esther
- 1 Maccabees O C (P)
- 2 Maccabees O C (P)
- Psalms
- Job
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song of Songs
- Wisdom of Solomon O C (P)
- Sirach O C (P)
- Hosea
- Amos
- Micah
- Joel
- Obadiah
- Jonah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- Isaiah
- Jeremiah
- Baruch O C (P)
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
New Testament
Parallel ▾
Aa ▾