Skip to the text

Judith · Clementine Vulgate

Judith 9 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: 2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: 3 et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. 4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. 5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. 9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. 12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. 14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. 17 Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. 18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 9:5 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapters VII–VIII)

    So as Judith says, "Thou hast thought, and what things thou didst determine were ready at hand." On the other hand, and lest we should ever be drawn away by the greatness of the works wrought to imagine that the Lord is without beginning, what saith the Self-Existent?

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)