1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. 4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. 5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? 7 At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum? 8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. 9 Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. 10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. 11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. 12 Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? 13 Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. 14 Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 15 Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. 16 Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. 17 Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat? 18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. 19 Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20 Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. 21 Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. 22 Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. 23 Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. 24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum: 25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 26 Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. 27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Tobit 5 Clementine Vulgate
Leer en español
About VUL
- Catholic
- OT: Latin Vulgate
- NT: Latin Vulgate
- Catholic (73 books)
- Original language
- 1598
- Public domain
Choose a translation: Translation VUL ▾
Featured translations
- Brenton Brenton's English Septuagint Septuagint (Greek) · 1844
- WEB World English Bible (Classic, with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- KJV King James Version (with Apocrypha) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (Challoner), American Edition 1899 Latin Vulgate · Latin Vulgate · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition) Byzantine text · 1904
English · Septuagint (Greek Old Testament)
English · Bibles with the deuterocanonical books
- WEBBE World English Bible British Edition (with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- RV Revised Version with Apocrypha Masoretic Hebrew · Critical text · 1895
- CPDV Catholic Public Domain Version Latin Vulgate · Latin Vulgate · 2009
English · 66-book (Protestant canon) Bibles
- MSB Majority Standard Bible Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2022
- BSB Berean Standard Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2022
- ASV American Standard Version (1901) Masoretic Hebrew · Critical text · 1901
- LSV Literal Standard Version Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- Darby Darby Translation Masoretic Hebrew · Critical text · 1890
- YLT Young's Literal Translation Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1898
- Webster Noah Webster's Bible (1833) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1833
- GNV Geneva Bible (1599) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2017
- FBV Free Bible Version Masoretic Hebrew · Critical text · 2018
- BBE Bible in Basic English Masoretic Hebrew · Critical text · 1965
English · Hebrew Bible (Tanakh)
English · New Testament
Spanish · 66-book (Protestant canon) Bibles
- ONBV Biblica Open New Living Bible (Nueva Biblia Viva 2008) Masoretic Hebrew · Critical text · 2008
- PDT God's Word for You (Latin American Textual Bible) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- VBL Free Bible Version (Spanish) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- BES Bible in Simple Spanish (2026) Masoretic Hebrew · Critical text · 2026
Spanish · New Testament
Greek · Septuagint (Greek Old Testament)
Greek · New Testament
- PT Patriarchal Text (Antoniades 1904/1912) Byzantine text · 1912
- RP2018 Byzantine Textform (Robinson-Pierpont 2018) Byzantine text · 2018
- TR Textus Receptus (Boyd collation) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nestle Greek New Testament (1904) Critical text · 1904
- SBLGNT SBL Greek New Testament Critical text · 2010
Hebrew · Hebrew Bible (Tanakh)
Latin · Bibles with the deuterocanonical books
Church Slavonic · Bibles with the deuterocanonical books
Russian · Bibles with the deuterocanonical books
Greek (modern) · 66-book (Protestant canon) Bibles
Serbian · 66-book (Protestant canon) Bibles
- DK Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Cyrillic) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Latin script) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
Arabic · 66-book (Protestant canon) Bibles
Choose a book: Tobit 5 ▾
Tobit: Chapters
Old Testament
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Tobit O C (P)
- Judith O C (P)
- Esther
- 1 Maccabees O C (P)
- 2 Maccabees O C (P)
- Psalms
- Job
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song of Songs
- Wisdom of Solomon O C (P)
- Sirach O C (P)
- Hosea
- Amos
- Micah
- Joel
- Obadiah
- Jonah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- Isaiah
- Jeremiah
- Baruch O C (P)
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
New Testament
Parallel ▾
Aa ▾