1 Maccabees · Clementine Vulgate
1 Maccabees 6 Clementine Vulgate
1 Maccabees is not in RV1909.
1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,
·
2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.
·
3 Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate:
·
4 et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
·
5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda:
·
6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt:
·
7 et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
·
8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
·
9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
·
10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine:
·
11 et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !
·
12 Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.
·
13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
·
14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum:
·
15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
·
16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
·
17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator.
·
18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
·
19 Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
·
20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
·
21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
·
22 et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?
·
23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus:
·
24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.
·
25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros:
·
26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt:
·
27 et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.
·
28 Et iratus est rex, ut hæc audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant:
·
29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
·
30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.
·
31 Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
·
32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
·
33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt:
·
34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium:
·
35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.
·
36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
·
37 Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ.
·
38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.
·
39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
·
40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.
·
41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
·
42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
·
43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex:
·
44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.
·
45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.
·
46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
·
47 Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.
·
48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.
·
49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.
·
50 Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.
·
51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
·
52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
·
53 Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.
·
54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
·
55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,
·
56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia:
·
57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
·
58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:
·
59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.
·
60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
·
61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
·
62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
·
63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
·