Baruch 4 Clementine Vulgate
Baruch is not in RV1909.
1 [Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
·
2 Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
·
3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.
·
4 Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.]
·
5 [Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël:
·
6 venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
·
7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.
·
8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
·
9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
·
10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.
·
11 Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
·
12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
·
13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
·
14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.
·
15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,
·
16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.
·
17 Ego autem, quid possum adjuvare vos?
·
18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
·
19 Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.
·
20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
·
21 Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
·
22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
·
23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
·
24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
·
25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
·
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
·
27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
·
28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
·
29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.]
·
30 [Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit.
·
31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
·
32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.
·
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
·
34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
·
35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
·
36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
·
37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.]
·