Skip to the text

Baruch · Clementine Vulgate

Baruch 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Baruch is not in RV1909.

VUL Clementine Vulgate
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
·
2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
·
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.
·
4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis.
·
5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
·
6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
·
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
·
8 Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
·
9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.]
·