Skip to the text

Sirach · Clementine Vulgate

Sirach 26 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Sirach is not in RV1909.

VUL Clementine Vulgate
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
·
2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
·
3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
·
4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
·
5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:
·
6 delaturam civitatis, et collectionem populi:
·
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia:
·
8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
·
9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
·
10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
·
11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.
·
12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
·
13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
·
14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
·
15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
·
16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
·
17 Disciplina illius datum Dei est.
·
18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
·
19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
·
20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
·
21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
·
22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
·
23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
·
24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.]
·
25 [In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
·
26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus;
·
27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam.]
·
28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]
·