Skip to the text

Sirach · Clementine Vulgate

Sirach 36 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: 2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. 6 Innova signa, et immuta mirabilia. 7 Glorifica manum et brachium dextrum. 8 Excita furorem, et effunde iram. 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. 11 In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. 14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. 15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. 17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.] 20 [Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. 21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. 23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. 26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?]

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 36:1–5 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVII, Chapter 19)

    As Thou wast sanctified in us before them, so be Thou sanctified in them before us, and let them acknowledge Thee, according as we also have acknowledged Thee; for there is not a God beside Thee, O Lord." We see this prophecy in the form of a wish and prayer fulfilled through Jesus Christ.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)