Sirach 38 Clementine Vulgate
Sirach is not in RV1909.
1 [Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
·
2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
·
3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
·
4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
·
5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara?
·
6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
·
7 In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus.
·
8 Pax enim Dei super faciem terræ.
·
9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te.
·
10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
·
11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:
·
12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
·
13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras:
·
14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
·
15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.]
·
16 [Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
·
17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam:
·
18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem:
·
19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
·
20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
·
21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
·
22 Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
·
23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
·
24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.]
·
25 [Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
·
26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
·
27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
·
28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
·
29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
·
30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
·
31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
·
32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
·
33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
·
34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
·
35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
·
36 Sine his omnibus non ædificatur civitas,
·
37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
·
38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
·
39 sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.]
·
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
"I sleep, and my heart waketh." I am still, and see that Thou art the Lord: for "the wisdom of the scribe cometh by opportunity of leisure; and he that hath little business shall become wise." "I sleep, and my heart waketh:" I rest from troublesome business, and my mind turns its attention to divine concerns (or communications).
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)