Skip to the text

Sirach · Clementine Vulgate

Sirach 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Sirach is not in RV1909.

VUL Clementine Vulgate
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
·
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
·
3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
·
4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
·
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
·
6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
·
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
·
8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
·
9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
·
10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]
·
11 [Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
·
12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
·
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
·
14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
·
15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
·
16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:
·
17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
·
18 Justifica pusillum et magnum similiter.]
·

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 5:7 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXVII)

    … despaired wrongly, and were lost in their despair, and called them back to hope; so doth He go forth to these also who would perish through an evil hope; and by another book He saith to them, "Make no tarrying to turn to the Lord." As He had said to the others, "In whatsoever day a man shall turn from …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)