Tobit 13 Clementine Vulgate
Tobit is not in RV1909.
1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: [Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
·
2 quoniam tu flagellas, et salvas; deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.
·
3 Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum:
·
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
·
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
·
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
·
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
·
8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
·
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
·
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
·
11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
·
12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
·
13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
·
14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:
·
15 nomen enim magnum invocabunt in te.
·
16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.
·
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
·
18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
·
19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
·
20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
·
21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
·
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
·
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.]
·