Skip to the text

Tobit · Clementine Vulgate

Tobit 6 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Tobit is not in RV1909.

VUL Clementine Vulgate
RV1909 Reina-Valera 1909
1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
·
2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
·
3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.
·
4 Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.
·
5 Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
·
6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
·
7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti?
·
8 Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
·
9 Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
·
10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?
·
11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam.
·
12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
·
13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
·
14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
·
15 Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
·
16 Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
·
17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos.
·
18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
·
19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
·
20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
·
21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
·
22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
·