1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. 2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: 3 et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus: 4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. 5 Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. 6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. 7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: 8 et responderunt voce magna, dicentes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui: 9 pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. 10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. 11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. 12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. 13 Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. 14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, 15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum. 16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem: 18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. 19 Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. 20 Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. 22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. 23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic. 24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. 25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus. 26 Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos. 27 Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante. 28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus: 29 et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: 30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem. 31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum: 32 et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. 33 Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. 34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. 35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem: 36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem. 37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. 38 Quæcumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas ædificastis, vobis sint: 39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. 41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël. 42 Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum. 43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. 44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. 45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, 46 et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. 47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: 48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. 49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: 51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. 52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia. 53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. 54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.
1 Macabeos · Vulgata Clementina
1 Macabeos 13 Vulgata Clementina
Sobre VUL
- Católica
- AT: Vulgata latina
- NT: Vulgata latina
- Católico (73 libros)
- Lengua original
- 1598
- Dominio público
Elige una traducción: Traducción VUL ▾
Traducciones destacadas
- Brenton Septuaginta inglesa de Brenton Septuaginta (griego) · 1844
- WEB World English Bible (clásica, con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- KJV Versión King James (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (revisión Challoner), edición estadounidense de 1899 Vulgata latina · Vulgata latina · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Texto Patriarcal 1904 (acentuado, edición de eBible) Texto bizantino · 1904
Español · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- ONBV Biblica® Open Nueva Biblia Viva 2008 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2008
- PDT Palabra de Dios para ti (Biblia Latinoamericana Textual) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- VBL Versión Biblia Libre Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- BES La Biblia en Español Sencillo 2026 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2026
Español · Nuevo Testamento
Inglés · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Inglés · Biblias con los libros deuterocanónicos
- WEBBE World English Bible, edición británica (con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- RV Revised Version (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1895
- CPDV Versión Católica de Dominio Público Vulgata latina · Vulgata latina · 2009
Inglés · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- MSB Majority Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2022
- BSB Berean Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2022
- ASV Versión Estándar Americana (1901) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1901
- LSV Literal Standard Version Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- Darby Traducción de Darby Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1890
- YLT Traducción literal de Young Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1898
- Webster Biblia de Noah Webster (1833) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1833
- GNV Biblia de Ginebra (1599) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2017
- FBV Free Bible Version (Versión Biblia Libre en inglés) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2018
- BBE Biblia en inglés básico Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1965
Inglés · Biblia hebrea (Tanaj)
Inglés · Nuevo Testamento
Griego · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Griego · Nuevo Testamento
- PT Texto Patriarcal (Antoniades 1904/1912) Texto bizantino · 1912
- RP2018 Texto bizantino (Robinson-Pierpont 2018) Texto bizantino · 2018
- TR Textus Receptus (cotejo de Boyd) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nuevo Testamento griego de Nestle (1904) Texto crítico · 1904
- SBLGNT Nuevo Testamento griego SBL Texto crítico · 2010
Hebreo · Biblia hebrea (Tanaj)
Latín · Biblias con los libros deuterocanónicos
Eslavo eclesiástico · Biblias con los libros deuterocanónicos
Ruso · Biblias con los libros deuterocanónicos
Griego (moderno) · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Serbio · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- DK Biblia serbia Daničić–Karadžić (cirílico) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Biblia serbia Daničić–Karadžić (alfabeto latino) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
Árabe · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Elige un libro: 1 Macabeos 13 ▾
1 Macabeos: Capítulos
Antiguo Testamento
- Génesis
- Éxodo
- Levítico
- Números
- Deuteronomio
- Josué
- Jueces
- Rut
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Reyes
- 2 Reyes
- 1 Crónicas
- 2 Crónicas
- Esdras
- Nehemías
- Tobías O C (P)
- Judit O C (P)
- Ester
- 1 Macabeos O C (P)
- 2 Macabeos O C (P)
- Salmos
- Job
- Proverbios
- Eclesiastés
- Cantar de los Cantares
- Sabiduría O C (P)
- Eclesiástico (Sirácida) O C (P)
- Oseas
- Amós
- Miqueas
- Joel
- Abdías
- Jonás
- Nahúm
- Habacuc
- Sofonías
- Hageo
- Zacarías
- Malaquías
- Isaías
- Jeremías
- Baruc O C (P)
- Lamentaciones
- Ezequiel
- Daniel
Nuevo Testamento
Paralelo ▾
Aa ▾