1 Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: 2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. 3 Sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, 4 considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, 5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. 6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7 Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium: 8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9 super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit, 11 et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. 12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus: 14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci. 15 Et patrios quidem honores nihil habentes, græcas glorias optimas arbitrabantur: 16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. 17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset, 19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20 Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium. 21 Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. 22 Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit. 23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. 24 At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. 25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. 26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, 28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis. 30 Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati. 31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem. 34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. 35 Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. 36 Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam, simul et Græci, conquerentes de iniqua nece Oniæ. 37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam: 38 accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam. 39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. 40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto. 41 Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. 42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. 43 De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46 Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: 47 et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
2 Macabeos · Vulgata Clementina
2 Macabeos 4 Vulgata Clementina
Sobre VUL
- Católica
- AT: Vulgata latina
- NT: Vulgata latina
- Católico (73 libros)
- Lengua original
- 1598
- Dominio público
Elige una traducción: Traducción VUL ▾
Traducciones destacadas
- Brenton Septuaginta inglesa de Brenton Septuaginta (griego) · 1844
- WEB World English Bible (clásica, con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- KJV Versión King James (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (revisión Challoner), edición estadounidense de 1899 Vulgata latina · Vulgata latina · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Texto Patriarcal 1904 (acentuado, edición de eBible) Texto bizantino · 1904
Español · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- ONBV Biblica® Open Nueva Biblia Viva 2008 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2008
- PDT Palabra de Dios para ti (Biblia Latinoamericana Textual) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- VBL Versión Biblia Libre Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- BES La Biblia en Español Sencillo 2026 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2026
Español · Nuevo Testamento
Inglés · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Inglés · Biblias con los libros deuterocanónicos
- WEBBE World English Bible, edición británica (con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- RV Revised Version (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1895
- CPDV Versión Católica de Dominio Público Vulgata latina · Vulgata latina · 2009
Inglés · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- MSB Majority Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2022
- BSB Berean Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2022
- ASV Versión Estándar Americana (1901) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1901
- LSV Literal Standard Version Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- Darby Traducción de Darby Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1890
- YLT Traducción literal de Young Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1898
- Webster Biblia de Noah Webster (1833) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1833
- GNV Biblia de Ginebra (1599) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2017
- FBV Free Bible Version (Versión Biblia Libre en inglés) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2018
- BBE Biblia en inglés básico Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1965
Inglés · Biblia hebrea (Tanaj)
Inglés · Nuevo Testamento
Griego · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Griego · Nuevo Testamento
- PT Texto Patriarcal (Antoniades 1904/1912) Texto bizantino · 1912
- RP2018 Texto bizantino (Robinson-Pierpont 2018) Texto bizantino · 2018
- TR Textus Receptus (cotejo de Boyd) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nuevo Testamento griego de Nestle (1904) Texto crítico · 1904
- SBLGNT Nuevo Testamento griego SBL Texto crítico · 2010
Hebreo · Biblia hebrea (Tanaj)
Latín · Biblias con los libros deuterocanónicos
Eslavo eclesiástico · Biblias con los libros deuterocanónicos
Ruso · Biblias con los libros deuterocanónicos
Griego (moderno) · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Serbio · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- DK Biblia serbia Daničić–Karadžić (cirílico) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Biblia serbia Daničić–Karadžić (alfabeto latino) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
Árabe · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Elige un libro: 2 Macabeos 4 ▾
2 Macabeos: Capítulos
Antiguo Testamento
- Génesis
- Éxodo
- Levítico
- Números
- Deuteronomio
- Josué
- Jueces
- Rut
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Reyes
- 2 Reyes
- 1 Crónicas
- 2 Crónicas
- Esdras
- Nehemías
- Tobías O C (P)
- Judit O C (P)
- Ester
- 1 Macabeos O C (P)
- 2 Macabeos O C (P)
- Salmos
- Job
- Proverbios
- Eclesiastés
- Cantar de los Cantares
- Sabiduría O C (P)
- Eclesiástico (Sirácida) O C (P)
- Oseas
- Amós
- Miqueas
- Joel
- Abdías
- Jonás
- Nahúm
- Habacuc
- Sofonías
- Hageo
- Zacarías
- Malaquías
- Isaías
- Jeremías
- Baruc O C (P)
- Lamentaciones
- Ezequiel
- Daniel
Nuevo Testamento
Paralelo ▾
Aa ▾
En nuestra biblioteca
Artículos y respuestas de este sitio que citan 2 Macabeos 4 (en inglés).