1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. 2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. 3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? 4 Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. 5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie? 6 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. 7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. 8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. 9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. 10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: 11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. 12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. 13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. 14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. 15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. 16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. 17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. 18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. 19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. 20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. 21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. 22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. 23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. 24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. 25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. 26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. 27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. 29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 32 Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. 33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. 34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. 35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. 36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. 37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. 38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. 39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. 40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. 41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. 42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Daniel 14 Vulgata Clementina
Read in English
Sobre VUL
- Católica
- AT: Vulgata latina
- NT: Vulgata latina
- Católico (73 libros)
- Lengua original
- 1598
- Dominio público
Elige una traducción: Traducción VUL ▾
Traducciones destacadas
- Brenton Septuaginta inglesa de Brenton Septuaginta (griego) · 1844
- WEB World English Bible (clásica, con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- KJV Versión King James (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (revisión Challoner), edición estadounidense de 1899 Vulgata latina · Vulgata latina · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Texto Patriarcal 1904 (acentuado, edición de eBible) Texto bizantino · 1904
Español · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- ONBV Biblica® Open Nueva Biblia Viva 2008 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2008
- PDT Palabra de Dios para ti (Biblia Latinoamericana Textual) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- VBL Versión Biblia Libre Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- BES La Biblia en Español Sencillo 2026 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2026
Español · Nuevo Testamento
Inglés · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Inglés · Biblias con los libros deuterocanónicos
- WEBBE World English Bible, edición británica (con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- RV Revised Version (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1895
- CPDV Versión Católica de Dominio Público Vulgata latina · Vulgata latina · 2009
Inglés · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- MSB Majority Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2022
- BSB Berean Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2022
- ASV Versión Estándar Americana (1901) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1901
- LSV Literal Standard Version Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- Darby Traducción de Darby Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1890
- YLT Traducción literal de Young Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1898
- Webster Biblia de Noah Webster (1833) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1833
- GNV Biblia de Ginebra (1599) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2017
- FBV Free Bible Version (Versión Biblia Libre en inglés) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2018
- BBE Biblia en inglés básico Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1965
Inglés · Biblia hebrea (Tanaj)
Inglés · Nuevo Testamento
Griego · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Griego · Nuevo Testamento
- PT Texto Patriarcal (Antoniades 1904/1912) Texto bizantino · 1912
- RP2018 Texto bizantino (Robinson-Pierpont 2018) Texto bizantino · 2018
- TR Textus Receptus (cotejo de Boyd) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nuevo Testamento griego de Nestle (1904) Texto crítico · 1904
- SBLGNT Nuevo Testamento griego SBL Texto crítico · 2010
Hebreo · Biblia hebrea (Tanaj)
Latín · Biblias con los libros deuterocanónicos
Eslavo eclesiástico · Biblias con los libros deuterocanónicos
Ruso · Biblias con los libros deuterocanónicos
Griego (moderno) · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Serbio · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- DK Biblia serbia Daničić–Karadžić (cirílico) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Biblia serbia Daničić–Karadžić (alfabeto latino) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
Árabe · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Elige un libro: Daniel 14 ▾
Daniel: Capítulos
Antiguo Testamento
- Génesis
- Éxodo
- Levítico
- Números
- Deuteronomio
- Josué
- Jueces
- Rut
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Reyes
- 2 Reyes
- 1 Crónicas
- 2 Crónicas
- Esdras
- Nehemías
- Tobías O C (P)
- Judit O C (P)
- Ester
- 1 Macabeos O C (P)
- 2 Macabeos O C (P)
- Salmos
- Job
- Proverbios
- Eclesiastés
- Cantar de los Cantares
- Sabiduría O C (P)
- Eclesiástico (Sirácida) O C (P)
- Oseas
- Amós
- Miqueas
- Joel
- Abdías
- Jonás
- Nahúm
- Habacuc
- Sofonías
- Hageo
- Zacarías
- Malaquías
- Isaías
- Jeremías
- Baruc O C (P)
- Lamentaciones
- Ezequiel
- Daniel
Nuevo Testamento
Paralelo ▾
Aa ▾