Saltar al texto

Eclesiástico (Sirácida) · Vulgata Clementina

Eclesiástico (Sirácida) 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.] 11 [Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. 14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: 17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18 Justifica pusillum et magnum similiter.]

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 5:7 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXVII)

    … despaired wrongly, and were lost in their despair, and called them back to hope; so doth He go forth to these also who would perish through an evil hope; and by another book He saith to them, "Make no tarrying to turn to the Lord." As He had said to the others, "In whatsoever day a man shall turn from …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)