1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. 2 Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. 3 Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. 4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. 5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. 7 Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. 8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. 9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. 10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. 19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Tobías 11 Vulgata Clementina
Read in English
Sobre VUL
- Católica
- AT: Vulgata latina
- NT: Vulgata latina
- Católico (73 libros)
- Lengua original
- 1598
- Dominio público
Elige una traducción: Traducción VUL ▾
Traducciones destacadas
- Brenton Septuaginta inglesa de Brenton Septuaginta (griego) · 1844
- WEB World English Bible (clásica, con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- KJV Versión King James (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (revisión Challoner), edición estadounidense de 1899 Vulgata latina · Vulgata latina · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Texto Patriarcal 1904 (acentuado, edición de eBible) Texto bizantino · 1904
Español · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- ONBV Biblica® Open Nueva Biblia Viva 2008 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2008
- PDT Palabra de Dios para ti (Biblia Latinoamericana Textual) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- VBL Versión Biblia Libre Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- BES La Biblia en Español Sencillo 2026 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2026
Español · Nuevo Testamento
Inglés · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Inglés · Biblias con los libros deuterocanónicos
- WEBBE World English Bible, edición británica (con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- RV Revised Version (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1895
- CPDV Versión Católica de Dominio Público Vulgata latina · Vulgata latina · 2009
Inglés · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- MSB Majority Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2022
- BSB Berean Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2022
- ASV Versión Estándar Americana (1901) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1901
- LSV Literal Standard Version Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- Darby Traducción de Darby Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1890
- YLT Traducción literal de Young Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1898
- Webster Biblia de Noah Webster (1833) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1833
- GNV Biblia de Ginebra (1599) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2017
- FBV Free Bible Version (Versión Biblia Libre en inglés) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2018
- BBE Biblia en inglés básico Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1965
Inglés · Biblia hebrea (Tanaj)
Inglés · Nuevo Testamento
Griego · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Griego · Nuevo Testamento
- PT Texto Patriarcal (Antoniades 1904/1912) Texto bizantino · 1912
- RP2018 Texto bizantino (Robinson-Pierpont 2018) Texto bizantino · 2018
- TR Textus Receptus (cotejo de Boyd) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nuevo Testamento griego de Nestle (1904) Texto crítico · 1904
- SBLGNT Nuevo Testamento griego SBL Texto crítico · 2010
Hebreo · Biblia hebrea (Tanaj)
Latín · Biblias con los libros deuterocanónicos
Eslavo eclesiástico · Biblias con los libros deuterocanónicos
Ruso · Biblias con los libros deuterocanónicos
Griego (moderno) · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Serbio · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- DK Biblia serbia Daničić–Karadžić (cirílico) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Biblia serbia Daničić–Karadžić (alfabeto latino) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
Árabe · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Elige un libro: Tobías 11 ▾
Tobías: Capítulos
Antiguo Testamento
- Génesis
- Éxodo
- Levítico
- Números
- Deuteronomio
- Josué
- Jueces
- Rut
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Reyes
- 2 Reyes
- 1 Crónicas
- 2 Crónicas
- Esdras
- Nehemías
- Tobías O C (P)
- Judit O C (P)
- Ester
- 1 Macabeos O C (P)
- 2 Macabeos O C (P)
- Salmos
- Job
- Proverbios
- Eclesiastés
- Cantar de los Cantares
- Sabiduría O C (P)
- Eclesiástico (Sirácida) O C (P)
- Oseas
- Amós
- Miqueas
- Joel
- Abdías
- Jonás
- Nahúm
- Habacuc
- Sofonías
- Hageo
- Zacarías
- Malaquías
- Isaías
- Jeremías
- Baruc O C (P)
- Lamentaciones
- Ezequiel
- Daniel
Nuevo Testamento
Paralelo ▾
Aa ▾