Sirach 13 Clementine Vulgate
Sirach is not in RV1909.
1 [Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam.
·
2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
·
3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
·
4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
·
5 Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
·
6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te.
·
7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
·
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
·
9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
·
10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
·
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
·
12 Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit.
·
13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
·
14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
·
15 Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
·
16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas:
·
17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
·
18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
·
19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
·
20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
·
21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
·
22 Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem?
·
23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.
·
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
·
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
·
26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum.
·
27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
·
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
·
29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.]
·
30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
·
31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
·
32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.]
·