1 [Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. 2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. 3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. 4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. 5 Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. 6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. 7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. 9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. 10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris. 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. 12 Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. 13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. 14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. 15 Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: 17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. 18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. 19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. 20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. 21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. 22 Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? 23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. 26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. 27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. 29 Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.] 30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. 31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. 32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.]
Sirach 13 Clementine Vulgate
Leer en español
About VUL
- Catholic
- OT: Latin Vulgate
- NT: Latin Vulgate
- Catholic (73 books)
- Original language
- 1598
- Public domain
Choose a translation: Translation VUL ▾
Featured translations
- Brenton Brenton's English Septuagint Septuagint (Greek) · 1844
- WEB World English Bible (Classic, with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- KJV King James Version (with Apocrypha) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (Challoner), American Edition 1899 Latin Vulgate · Latin Vulgate · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition) Byzantine text · 1904
English · Septuagint (Greek Old Testament)
English · Bibles with the deuterocanonical books
- WEBBE World English Bible British Edition (with Deuterocanon) Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- RV Revised Version with Apocrypha Masoretic Hebrew · Critical text · 1895
- CPDV Catholic Public Domain Version Latin Vulgate · Latin Vulgate · 2009
English · 66-book (Protestant canon) Bibles
- MSB Majority Standard Bible Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2022
- BSB Berean Standard Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2022
- ASV American Standard Version (1901) Masoretic Hebrew · Critical text · 1901
- LSV Literal Standard Version Masoretic Hebrew · Majority (Byzantine) text · 2020
- Darby Darby Translation Masoretic Hebrew · Critical text · 1890
- YLT Young's Literal Translation Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1898
- Webster Noah Webster's Bible (1833) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1833
- GNV Geneva Bible (1599) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Masoretic Hebrew · Critical text · 2017
- FBV Free Bible Version Masoretic Hebrew · Critical text · 2018
- BBE Bible in Basic English Masoretic Hebrew · Critical text · 1965
English · Hebrew Bible (Tanakh)
English · New Testament
Spanish · 66-book (Protestant canon) Bibles
- ONBV Biblica Open New Living Bible (Nueva Biblia Viva 2008) Masoretic Hebrew · Critical text · 2008
- PDT God's Word for You (Latin American Textual Bible) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- VBL Free Bible Version (Spanish) Masoretic Hebrew · Critical text · 2020
- BES Bible in Simple Spanish (2026) Masoretic Hebrew · Critical text · 2026
Spanish · New Testament
Greek · Septuagint (Greek Old Testament)
Greek · New Testament
- PT Patriarchal Text (Antoniades 1904/1912) Byzantine text · 1912
- RP2018 Byzantine Textform (Robinson-Pierpont 2018) Byzantine text · 2018
- TR Textus Receptus (Boyd collation) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nestle Greek New Testament (1904) Critical text · 1904
- SBLGNT SBL Greek New Testament Critical text · 2010
Hebrew · Hebrew Bible (Tanakh)
Latin · Bibles with the deuterocanonical books
Church Slavonic · Bibles with the deuterocanonical books
Russian · Bibles with the deuterocanonical books
Greek (modern) · 66-book (Protestant canon) Bibles
Serbian · 66-book (Protestant canon) Bibles
- DK Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Cyrillic) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Serbian Bible: Daničić–Karadžić (Latin script) Masoretic Hebrew · Textus Receptus · 1868
Arabic · 66-book (Protestant canon) Bibles
Choose a book: Sirach 13 ▾
Sirach: Chapters
Old Testament
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Tobit O C (P)
- Judith O C (P)
- Esther
- 1 Maccabees O C (P)
- 2 Maccabees O C (P)
- Psalms
- Job
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song of Songs
- Wisdom of Solomon O C (P)
- Sirach O C (P)
- Hosea
- Amos
- Micah
- Joel
- Obadiah
- Jonah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- Isaiah
- Jeremiah
- Baruch O C (P)
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
New Testament
Parallel ▾
Aa ▾