1 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. 2 Intraverat enim in eam quæ dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. 3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum. 5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta: 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret. 7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. 8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: 9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur: 10 et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fœtoris portare. 11 Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. 12 Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. 14 Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere: 15 et Judæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur: 16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum: 17 super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. 18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: 19 Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. 20 Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. 21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: 22 non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. 23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: 24 ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25 Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. 26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. 27 Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. 28 Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit.
2 Macabeos · Vulgata Clementina
2 Macabeos 9 Vulgata Clementina
Sobre VUL
- Católica
- AT: Vulgata latina
- NT: Vulgata latina
- Católico (73 libros)
- Lengua original
- 1598
- Dominio público
Elige una traducción: Traducción VUL ▾
Traducciones destacadas
- Brenton Septuaginta inglesa de Brenton Septuaginta (griego) · 1844
- WEB World English Bible (clásica, con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- KJV Versión King James (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1611
- DRB Douay-Rheims (revisión Challoner), edición estadounidense de 1899 Vulgata latina · Vulgata latina · 1899
- RV1909 Reina-Valera 1909 Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1909
- PT1904 Texto Patriarcal 1904 (acentuado, edición de eBible) Texto bizantino · 1904
Español · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- ONBV Biblica® Open Nueva Biblia Viva 2008 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2008
- PDT Palabra de Dios para ti (Biblia Latinoamericana Textual) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- VBL Versión Biblia Libre Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2020
- BES La Biblia en Español Sencillo 2026 Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2026
Español · Nuevo Testamento
Inglés · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Inglés · Biblias con los libros deuterocanónicos
- WEBBE World English Bible, edición británica (con deuterocanónicos) Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- RV Revised Version (con apócrifos) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1895
- CPDV Versión Católica de Dominio Público Vulgata latina · Vulgata latina · 2009
Inglés · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- MSB Majority Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2022
- BSB Berean Standard Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2022
- ASV Versión Estándar Americana (1901) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1901
- LSV Literal Standard Version Texto masorético (hebreo) · Texto mayoritario (bizantino) · 2020
- Darby Traducción de Darby Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1890
- YLT Traducción literal de Young Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1898
- Webster Biblia de Noah Webster (1833) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1833
- GNV Biblia de Ginebra (1599) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1599
- ULB Unlocked Literal Bible Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2017
- FBV Free Bible Version (Versión Biblia Libre en inglés) Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 2018
- BBE Biblia en inglés básico Texto masorético (hebreo) · Texto crítico · 1965
Inglés · Biblia hebrea (Tanaj)
Inglés · Nuevo Testamento
Griego · Septuaginta (Antiguo Testamento griego)
Griego · Nuevo Testamento
- PT Texto Patriarcal (Antoniades 1904/1912) Texto bizantino · 1912
- RP2018 Texto bizantino (Robinson-Pierpont 2018) Texto bizantino · 2018
- TR Textus Receptus (cotejo de Boyd) Textus Receptus · 2022
- Nestle 1904 Nuevo Testamento griego de Nestle (1904) Texto crítico · 1904
- SBLGNT Nuevo Testamento griego SBL Texto crítico · 2010
Hebreo · Biblia hebrea (Tanaj)
Latín · Biblias con los libros deuterocanónicos
Eslavo eclesiástico · Biblias con los libros deuterocanónicos
Ruso · Biblias con los libros deuterocanónicos
Griego (moderno) · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Serbio · Biblias de 66 libros (canon protestante)
- DK Biblia serbia Daničić–Karadžić (cirílico) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
- DK latinica Biblia serbia Daničić–Karadžić (alfabeto latino) Texto masorético (hebreo) · Textus Receptus · 1868
Árabe · Biblias de 66 libros (canon protestante)
Elige un libro: 2 Macabeos 9 ▾
2 Macabeos: Capítulos
Antiguo Testamento
- Génesis
- Éxodo
- Levítico
- Números
- Deuteronomio
- Josué
- Jueces
- Rut
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Reyes
- 2 Reyes
- 1 Crónicas
- 2 Crónicas
- Esdras
- Nehemías
- Tobías O C (P)
- Judit O C (P)
- Ester
- 1 Macabeos O C (P)
- 2 Macabeos O C (P)
- Salmos
- Job
- Proverbios
- Eclesiastés
- Cantar de los Cantares
- Sabiduría O C (P)
- Eclesiástico (Sirácida) O C (P)
- Oseas
- Amós
- Miqueas
- Joel
- Abdías
- Jonás
- Nahúm
- Habacuc
- Sofonías
- Hageo
- Zacarías
- Malaquías
- Isaías
- Jeremías
- Baruc O C (P)
- Lamentaciones
- Ezequiel
- Daniel
Nuevo Testamento
Paralelo ▾
Aa ▾