Saltar al texto

Judit · Vulgata Clementina

Judit 12 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Judit no está en RV1909.

VUL Vulgata Clementina
RV1909 Reina-Valera 1909
1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
·
2 Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.
·
3 Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?
·
4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.
·
5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
·
6 Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:
·
7 et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
·
8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
·
9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
·
10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
·
11 Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
·
12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
·
13 Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
·
14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
·
15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
·
16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.
·
17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
·
18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
·
19 Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
·
20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
·