Skip to the text

Ruth · Clementine Vulgate

Ruth 3 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. 2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. 3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas. 5 Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. 6 Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, 9 et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. 10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. 13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. 14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. 15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, 16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. 17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. 18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Boaz

    Kinsman-redeemer

    The kind landowner of Bethlehem who redeemed and married Ruth the Moabite.

    Cited in the guide: Ruth 2-4; 1 Chron. 2:11-12; Matt. 1:5

  • Naomi

    Ruth's mother-in-law

    Wife of Elimelech who lost her husband and both sons in Moab, returned to Bethlehem asking to be called Mara, and cared for Ruth's son Obed, of whom the women said a son had been…

    Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:20; Ruth 3:1

  • Ruth

    Great-grandmother of David

    The loyal Moabite widow whose devotion made her great-grandmother of King David.

    Cited in the guide: Ruth 1-4; Matthew 1:5

Cross references (14)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Ruth 1:9; 1 Timothy 5:8; Psalm 128:2; 1 Timothy 5:14; 1 Corinthians 7:36
  2. 2 Deuteronomy 25:5–10; Ruth 2:20–23; Ruth 2:8; Ruth 2:1; Hebrews 2:11–14
  3. 3 2 Samuel 14:2; 1 Timothy 2:9–10; Esther 5:1; Matthew 6:17; Psalm 104:15
  4. 5 Colossians 3:20; Ephesians 6:1
  5. 6 Proverbs 1:8; John 2:5; Exodus 20:12; John 15:14
  6. 7 Judges 19:6; Esther 1:10; 2 Samuel 13:28; Judges 19:9; Psalm 104:15
  7. 9 Ezekiel 16:8; Ruth 2:20; Ruth 3:12; Ruth 2:10–13; Luke 14:11
  8. 10 Ruth 2:20; 1 Corinthians 13:4–5; Ruth 1:8; Ruth 2:4
  9. 11 Proverbs 31:29–31; Proverbs 31:10; Proverbs 12:4
  10. 12 Ruth 4:1; 1 Thessalonians 4:6; Matthew 7:12
  11. 13 Jeremiah 4:2; Ruth 4:5; Ruth 2:20; Deuteronomy 25:5–9; Hebrews 6:16
  12. 14 2 Corinthians 8:21; Romans 14:16; 1 Corinthians 10:32; 1 Peter 2:12; Romans 12:17
  13. 15 Isaiah 32:8; Galatians 6:10
  14. 18 Psalm 37:3–5; Isaiah 28:16; Isaiah 30:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences