1 [Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; 2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! 3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam. 4 Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt. 5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.] 6 Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. 7 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. 8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. 9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei; 10 qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. 11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël. 12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo; 13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. 14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. 15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, 16 et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos. 17 Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem. 18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum ! 19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. 20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. 21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. 22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei. 23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, 24 et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. 25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: 26 et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. 27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. 28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. 29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. 30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis. 31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. 32 Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis præcipuis expugnabit eos. 33 Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
Isaiah 30 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (33)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 65:2; Isaiah 1:2; Hosea 7:13; Isaiah 63:10; Hosea 4:10–12
- 2 Isaiah 36:6; Numbers 27:21; Lamentations 4:20; Jeremiah 43:7; Ezekiel 29:6–7
- 3 Isaiah 20:5; Romans 10:11; Jeremiah 17:5–6; Romans 5:5; Isaiah 45:16–17
- 4 Isaiah 19:11; Jeremiah 43:7; Isaiah 57:9; Hosea 7:11–12; Ezekiel 30:14
- 5 Jeremiah 2:36; Isaiah 30:7; Isaiah 20:5–6; Isaiah 31:1–3; Isaiah 30:16
- 6 Deuteronomy 8:15; Isaiah 46:1–2; Deuteronomy 4:20; Jeremiah 11:4; Hosea 8:9–10
- 7 Isaiah 2:22; Isaiah 31:1–5; Hosea 5:13; Isaiah 7:4; Lamentations 3:26
- 8 Deuteronomy 31:22; Habakkuk 2:2; Isaiah 8:1; Deuteronomy 31:19; Jeremiah 51:60
- 9 Isaiah 30:1; Acts 7:51; Proverbs 28:9; Zechariah 7:11–12; Zephaniah 3:2
- 10 Romans 16:18; Ezekiel 13:7–10; Amos 7:13; Jeremiah 11:21; Amos 2:12
- 11 Romans 8:7; Romans 1:30; Job 21:14; Romans 1:28; John 15:23–24
- 12 Isaiah 31:1–3; 1 Thessalonians 4:8; Isaiah 5:24; Amos 2:4; Isaiah 47:10
- 13 Ezekiel 13:10–15; Isaiah 29:5; 1 Kings 20:30; Psalm 62:3; Proverbs 29:1
- 14 Psalm 2:9; Jeremiah 19:10–11; Revelation 2:27; 2 Peter 2:4–5; Ezekiel 7:9
- 15 Isaiah 26:3–4; Isaiah 32:17; Psalm 125:1–2; Jeremiah 3:22–23; John 5:40
- 16 Isaiah 31:1; Deuteronomy 28:25; Jeremiah 4:13; Amos 9:1; Psalm 33:17
- 17 Deuteronomy 28:25; Deuteronomy 32:30; Joshua 23:10; Leviticus 26:36; Leviticus 26:8
- 18 2 Peter 3:9; Lamentations 3:25–26; Proverbs 16:20; Isaiah 25:9; Isaiah 8:17
- 19 Isaiah 60:20; Psalm 50:15; Isaiah 65:24; Isaiah 58:9; Matthew 7:7–11
- 20 Psalm 80:5; 1 Kings 22:27; Amos 8:11–12; Psalm 127:2; Acts 14:22
- 21 Psalm 32:8; Proverbs 3:5–6; Isaiah 58:11; Isaiah 42:16; Deuteronomy 5:32
- 22 Isaiah 31:7; Judges 17:3–4; Zechariah 13:2; Isaiah 46:6; Ezekiel 36:31
- 23 Zechariah 8:11–12; Psalm 65:9–13; Isaiah 32:20; Isaiah 58:11; Zechariah 10:1
- 24 Genesis 45:6; Deuteronomy 25:4; Luke 3:17; 1 Samuel 8:12; Matthew 3:12
- 25 Isaiah 35:6–7; Isaiah 2:14–15; Isaiah 43:19–20; Ezekiel 17:22; Isaiah 37:36
- 26 Isaiah 60:19–20; Deuteronomy 32:39; Revelation 22:5; Revelation 21:23; Isaiah 24:23
- 27 2 Thessalonians 2:8; Zephaniah 3:8; Psalm 79:5; Deuteronomy 32:22; Deuteronomy 33:2
- 28 Isaiah 37:29; Isaiah 11:4; Isaiah 8:8; 2 Thessalonians 2:8; Luke 22:31
- 29 Psalm 42:4; Psalm 95:1–2; Exodus 15:1–21; Revelation 15:3; Matthew 26:30
- 30 Isaiah 29:6; Psalm 18:13–14; Joshua 10:11; Nahum 1:2–6; Ezekiel 38:19–22
- 31 Micah 5:5–6; Isaiah 10:5; Isaiah 9:4; Isaiah 11:4; Psalm 125:5
- 32 Isaiah 11:15; Psalm 81:1–2; Isaiah 2:19; Ezekiel 32:10; Isaiah 19:16
- 33 2 Kings 23:10; Jeremiah 19:6; Genesis 19:24; Hebrews 13:8; 1 Peter 1:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences