1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. 2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. 3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide: 4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. 5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. 6 Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël. 8 Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. 9 At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; 10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem: 12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. 14 Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël: 15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. 16 Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio. 17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. 18 Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, 19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon, 21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.
Ruth 4 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Amminadab
His family rose to prominence in Judah around the time of the Exodus.
Cited in the guide: Exod. 6:23; Ruth 4:19-20; 1 Chron. 2:10; Matt. 1:4
Boaz
The kind landowner of Bethlehem who redeemed and married Ruth the Moabite.
Cited in the guide: Ruth 2-4; 1 Chron. 2:11-12; Matt. 1:5
Chilion
Son of Elimelech and Naomi who married a Moabite woman and died in Moab, whose property Boaz bought; Orpah is his wife by implication, since Ruth was Mahlon's widow.
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:5; Ruth 4:9
Hezron
A son of Perez who carried Judah's royal line down into the years of Egypt.
Cited in the guide: Gen. 46:12; Ruth 4:18; 1 Chron. 2:5, 9; Matt. 1:3
Jesse
The Bethlehemite whose youngest son David was anointed king of Israel.
Cited in the guide: 1 Sam. 16:1-13; Isa. 11:1; Ruth 4:22; Matt. 1:5-6
Mahlon
Son of Elimelech and Naomi who died in Moab and whose widow Ruth Boaz acquired as his wife to raise up Mahlon's name on his inheritance.
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:5; Ruth 4:9
Nahshon
Leader of the tribe of Judah in the wilderness, first to bring his offering.
Cited in the guide: Num. 1:7; 2:3; 7:12; Ruth 4:20; Matt. 1:4
Obed
Son of Boaz and Ruth, and grandfather of King David.
Cited in the guide: Ruth 4:13-22; 1 Chron. 2:12; Matt. 1:5; Luke 3:32
Perez
Born of Judah and Tamar, he became the head of the leading clan of Judah.
Cited in the guide: Gen. 38; Ruth 4:18; 1 Chron. 2:4-5; Matt. 1:3
Ram
A little-known link in the chain, faithfully recorded between Hezron and Amminadab.
Cited in the guide: Ruth 4:19; 1 Chron. 2:9-10; Matt. 1:3-4; Luke 3:33
Ruth
The loyal Moabite widow whose devotion made her great-grandmother of King David.
Cited in the guide: Ruth 1-4; Matthew 1:5
Salmon
He married Rahab of Jericho and fathered Boaz as Israel settled the land.
Cited in the guide: Ruth 4:20-21; 1 Chron. 2:11; Matt. 1:4-5
Cross references (20)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 25:7; Ruth 3:12; Deuteronomy 16:18; Job 29:7; Amos 5:10–12
- 2 Proverbs 31:23; 1 Kings 21:8; Acts 6:12; Exodus 21:8; Lamentations 5:14
- 3 Psalm 112:5; Proverbs 13:10
- 4 Jeremiah 32:7–12; 2 Corinthians 8:21; Leviticus 25:25–29; Romans 12:17; Philippians 4:8
- 5 Matthew 22:24; Genesis 38:8; Deuteronomy 25:5–6; Ruth 3:12–13; Luke 20:28
- 6 Ruth 3:13; Leviticus 25:25
- 7 Deuteronomy 25:7–10
- 9 Genesis 23:16–18; Jeremiah 32:10–12
- 10 Deuteronomy 25:6; Ephesians 5:25; Genesis 29:27; Hosea 12:12; Isaiah 8:2–3
- 11 Genesis 29:32–30:24; Matthew 2:6; Micah 5:2; Genesis 35:16–20; Psalm 127:3–5
- 12 Genesis 38:29; 1 Chronicles 2:4; 1 Samuel 2:20; Genesis 46:12; Matthew 1:3
- 13 Genesis 29:31; Genesis 33:5; Psalm 127:3; Ruth 3:11; Genesis 25:21
- 14 Luke 1:58; Matthew 1:5–20; Genesis 12:2; Isaiah 11:1–4; Ruth 4:21–22
- 15 Isaiah 46:4; Psalm 55:22; Genesis 45:11; Ruth 2:11–12; Proverbs 18:24
- 17 Luke 1:58–63
- 18 Matthew 1:3–6; 1 Chronicles 2:4–8; Luke 3:33; 1 Chronicles 4:1
- 19 1 Chronicles 2:9–10; Luke 3:33; Matthew 1:4
- 20 Numbers 1:7; Matthew 1:4; Luke 3:32
- 21 Matthew 1:5; Luke 3:32; 1 Chronicles 2:11–12
- 22 Matthew 1:6; 1 Chronicles 2:15; 1 Samuel 16:1; Luke 3:31; Isaiah 11:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences