Sirach 20 Clementine Vulgate
Sirach is not in RV1909.
1 [Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !
·
2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam:
·
3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
·
4 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.
·
5 Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.
·
6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
·
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
·
8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
·
9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
·
10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
·
11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
·
12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
·
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
·
14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
·
15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
·
16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi.
·
17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
·
18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !
·
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
·
20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
·
21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
·
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.]
·
23 [Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
·
24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.
·
25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
·
26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
·
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt.
·
28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
·
29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
·
30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
·
31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
·
32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
·
33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.]
·
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For he hath plenty, and is with her, but cannot satisfy all his desire; but the same result takes place as some wise man mentions; "The lust of eunuch to deflower a virgin;" and, "Like an eunuch embracing a virgin and groaning;" so are all the rich.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)