Skip to the text

Wisdom of Solomon · Clementine Vulgate

Wisdom of Solomon 12 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

1 [O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.] 3 [Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, 5 et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, 6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum: 7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. 8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. 9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare: 10 sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. 11 Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. 12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? 13 Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. 14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. 16 Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. 17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.] 19 [Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ! 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. 27 In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 12:18 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm II)

    For that is to be observed and remembered which is written in the Wisdom of Solomon, "But Thou, Lord of power, judgest with tranquillity, and with great favour orderest us." The "wrath" of God then is an emotion which is produced in the soul which knoweth the law of God, when it sees this same law transgressed by the sinner.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)

  2. Quotes verse 12:25 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm IX)

    … read of also in Wisdom, whence it is written, "Therefore unto them, as to children without the use of reason, Thou didst give a judgment to mock them; But they that have not been corrected by this judgment have felt a judgment worthy of God." Whoso then are not corrected by this hidden judgment of God, shall most worthily be …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)