Saltar al texto

Eclesiástico (Sirácida) · Vulgata Clementina

Eclesiástico (Sirácida) 1 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. 2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? 3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? 4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. 5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. 6 Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? 7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? 8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. 9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: 10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.] 11 [Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. 12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. 13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. 14 Dilectio Dei honorabilis sapientia: 15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. 16 Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. 17 Timor Domini scientiæ religiositas: 18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. 19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. 20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. 21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. 22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: 23 et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. 24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. 25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. 26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. 27 Timor Domini expellit peccatum: 28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ: 32 execratio autem peccatori cultura Dei. 33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, 35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. 36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. 38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem: 39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te: 40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 1:4 Augustine of Hippo, Confessions (Book XII, Chapters XII–XV)

    For although we find no time before it, for wisdom was created before all things, --not certainly that Wisdom manifestly co-eternal and equal unto Thee, our God, His Father, and by Whom all things were created, and in Whom, as the Beginning, Thou createdst heaven and earth; but truly that wisdom which has been created, namely, the intellectual nature, which, …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  2. Cita 1:22 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXXXVII)

    Wherefore also one said, "The sway of his fury shall be his fall;" by this most of all showing its tyranny, that in a short time it works great ills, and needs not to continue long with us, so that if in addition to its strength it were apt to last, it would indeed be hard to strive against.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 1:4 Augustine of Hippo, Confessions (Book XII, Chapters XII–XV)

    … things, --not certainly that Wisdom manifestly co-eternal and equal unto Thee, our God, His Father, and by Whom all things were created, and in Whom, as the Beginning, Thou createdst heaven and earth; but truly that wisdom which has been created, namely, the intellectual nature, which, in the contemplation of light, is light.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 1:14 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm XIV)

    Now "the fear of the Lord is the beginning of wisdom." As then the things above belong to the perfect, so what he is now going to say belongs to beginners.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)