Eclesiástico (Sirácida) · Vulgata Clementina
Eclesiástico (Sirácida) 32 Vulgata Clementina
Eclesiástico (Sirácida) no está en RV1909.
1 [Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
·
2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
·
3 ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
·
4 Loquere major natu: decet enim te
·
5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
·
6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
·
7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
·
8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
·
9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
·
10 Adolescens, loquere in tua causa vix.
·
11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
·
12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
·
13 In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
·
14 Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
·
15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
·
16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
·
17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]
·
18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
·
19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
·
20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
·
21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
·
22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
·
23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
·
24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
·
25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
·
26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
·
27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
·
28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.]
·