Saltar al texto

Eclesiástico (Sirácida) · Vulgata Clementina

Eclesiástico (Sirácida) 36 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Eclesiástico (Sirácida) no está en RV1909.

VUL Vulgata Clementina
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
·
2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
·
3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
·
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:
·
5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine.
·
6 Innova signa, et immuta mirabilia.
·
7 Glorifica manum et brachium dextrum.
·
8 Excita furorem, et effunde iram.
·
9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.
·
10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
·
11 In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
·
12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos.
·
13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
·
14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
·
15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
·
16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
·
17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
·
18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum,
·
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.]
·
20 [Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.
·
21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
·
22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
·
23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
·
24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
·
25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.
·
26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
·
27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
·
28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?]
·

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 36:1–5 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVII, Chapter 19)

    As Thou wast sanctified in us before them, so be Thou sanctified in them before us, and let them acknowledge Thee, according as we also have acknowledged Thee; for there is not a God beside Thee, O Lord." We see this prophecy in the form of a wish and prayer fulfilled through Jesus Christ.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)