Judit 1 Vulgata Clementina
Judit no está en RV1909.
1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
·
2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.
·
3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium:
·
4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
·
5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
·
6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
·
7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
·
8 et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon,
·
9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ.
·
10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum:
·
11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
·
12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
·