Judit 2 Vulgata Clementina
Judit no está en RV1909.
1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
·
2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
·
3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
·
4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,
·
5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum.
·
6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
·
7 Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
·
8 Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
·
9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
·
10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
·
11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis: qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ.
·
12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
·
13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
·
14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
·
15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum.
·
16 Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
·
17 Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
·
18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
·