1 [Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: 2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. 3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. 6 Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. 7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. 8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.] 12 [Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. 14 Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. 15 Justitia enim perpetua est, et immortalis. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]
Sabiduría · Vulgata Clementina
Sabiduría 1 Vulgata Clementina
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… to beware of offending Him, suppose that he can serve two masters; and let him disentangle the upright intention of his heart from all doubleness: for thus he will think of the Lord with a good heart, and in simplicity of heart will seek Him. Chapter XV
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
saith the Lord," and "The Spirit of the Lord filleth the world," if God partly contains and partly is contained?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
But the Spirit is believed to have been operating at the same time in Habakkuk and in Daniel at Babylon, and to have been at the prison with Jeremiah, and with Ezekiel at the Chebar. For the Spirit of the Lord filleth the world, and "whither shall I go from thy spirit?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)
For God did not create death, neither does He take delight in the destruction of living things.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)
… now detest and abhor such impiety, if ye keep clean for the Creator His own temple, if ye would that He should come and make His abode with you, "Think of the Lord with a good heart, and in simplicity of heart seek for Him." Mark well who it is to whom ye say, if so be ye do say …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)