Saltar al texto

Sabiduría · Vulgata Clementina

Sabiduría 8 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.] 2 [Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam. 4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. 5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? 6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? 7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. 9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; 11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: 12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. 13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ: 15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. 17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. 19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. 21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:]

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 8:21 Augustine of Hippo, Confessions (Book X, Chapters XXIX–XXXI)

    that was a point of wisdom also to know whose gift she was." For by continency are we bound up and brought into one, whence we were scattered abroad into many.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  2. Cita 8:1 Augustine of Hippo, The City of God (Book XII, Chapters 21–25)

    … also their form, not from without, but from the secret and profound might of the Creator, who said, "Do not I fill heaven and earth?" and whose wisdom it is that "reacheth from one end to another mightily; and sweetly doth she order all things." Wherefore I know not what kind of aid the angels, themselves created first, afforded to …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Cita 8:1 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 3–5)

    Therefore it is said that he was born "according to the flesh,"--not because such births are not the gifts of God, nor His handiwork, whose creative wisdom "reaches," as it is written, "from one end to another mightily, and sweetly doth she order all things," but because, in a case in which the gift of God, which was not due …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)