Saltar al texto

Sabiduría · Vulgata Clementina

Sabiduría 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. 2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. 5 Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 6 Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. 7 Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. 12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. 13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. 14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo. 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: 23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.] 24 [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.]

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 6:20 Augustine of Hippo, The City of God (Book XIV, Chapters 6–7)

    The apostle "desires to depart, and to be with Christ." And, "My soul desired to long for Thy judgments;" or if it is more appropriate to say, "My soul longed to desire Thy judgments." And, "The desire of wisdom bringeth to a kingdom." Yet there has always obtained the usage of understanding desire and concupiscence in a bad sense if …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Cita 6:6 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXVI)

    "For mighty" men (it is said) "shall be mightily tormented:" and "He that knew his Lord's will, and doeth it not, shall be beaten with many stripes." So that more knowledge is a ground of more punishment.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 6:16 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XVI)

    Only let us open to Him our doors; for He goeth about seeking such as are worthy and searching on whom He may confer His gifts.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  4. Cita 6:24 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book IV, Chapters 4–6)

    And, therefore, Scripture does not say that the multitude of the eloquent, but "the multitude of the wise is the welfare of the world." And as we must often swallow wholesome bitters, so we must always avoid unwholesome sweets.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)