Tobías 3 Vulgata Clementina
Tobías no está en RV1909.
1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
·
2 dicens: [Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
·
3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
·
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.
·
5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
·
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.]
·
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
·
8 quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
·
9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
·
10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit:
·
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
·
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
·
13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
·
14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.
·
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
·
16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
·
17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.
·
18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.
·
19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
·
20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
·
21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
·
22 Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
·
23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
·
24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei:
·
25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
·