Tobías 7 Vulgata Clementina
Tobías no está en RV1909.
1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
·
2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
·
3 Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
·
4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.
·
5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
·
6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
·
7 dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
·
8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
·
9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
·
10 Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
·
11 Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
·
12 dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.
·
13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
·
14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
·
15 Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
·
16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
·
17 Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
·
18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
·
19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
·
20 Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
·