1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. 3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. 4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. 5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. 6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, 7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit, 8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: 9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. 10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. 11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. 12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: 13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
Esther 6 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Bigthan
With Teresh, a doorkeeping eunuch who conspired to assassinate Xerxes; Mordecai exposed the plot and both were hanged. (Esther 6:2 spells the name Bigthana.)
Cited in the guide: Esther 2:21; Esther 6:2
Teresh
With Bigthan, a doorkeeping eunuch who conspired to assassinate Xerxes and was hanged after Mordecai reported the plot.
Cited in the guide: Esther 2:21; Esther 6:2
Zeresh
Haman’s wife, who with his friends advised building a gallows fifty cubits high for Mordecai and later warned Haman he would fall before him.
Cited in the guide: Esther 5:10; Esther 5:14; Esther 6:13
Cross references (13)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Daniel 2:1; Daniel 6:18; Romans 11:33; Isaiah 41:17; Esther 5:8
- 2 Esther 2:21–22
- 3 Ecclesiastes 9:15; Genesis 40:23; 1 Samuel 17:25–26; Daniel 5:16; Judges 1:12–13
- 4 Esther 5:14; Esther 4:11; Esther 5:1; Psalm 2:4; Job 5:13
- 6 Proverbs 16:18; Obadiah 3; Esther 6:9; Proverbs 18:12; Jeremiah 32:41
- 7 Esther 6:11; Esther 6:9
- 8 1 Kings 1:33; Esther 2:17; Esther 1:11; Luke 15:22; 1 Samuel 18:4
- 9 Genesis 41:43; 1 Kings 1:33–34; Zechariah 9:9
- 10 Daniel 4:37; 2 Kings 10:10; Revelation 18:7; Luke 14:11
- 11 Luke 1:52; Esther 9:3; Isaiah 60:14; Ezra 6:13; Esther 8:15
- 12 2 Samuel 15:30; Jeremiah 14:3–4; 1 Kings 21:4; Job 20:5; Job 9:24
- 13 Proverbs 28:18; Hosea 14:9; Genesis 40:19; Daniel 2:12; Daniel 5:26–28
- 14 Esther 5:8; Esther 5:14; Deuteronomy 32:35–36
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences