1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. 4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. 6 Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. 7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.] 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. 13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum. 16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. 17 Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. 18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? 19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. 20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. 21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. 22 Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. 25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. 26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. 28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. 29 Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
1 Samuel 18 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Adriel
Adriel of Meholah, son of Barzillai the Meholathite, who received Saul's daughter Merab in marriage and fathered five sons who were handed over to the Gibeonites.
Cited in the guide: 1 Samuel 18:19; 2 Samuel 21:8
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Jonathan
Saul's noble son and David's devoted friend, who died beside his father at Gilboa.
Cited in the guide: 1 Samuel 14; 1 Samuel 18:1-4; 2 Samuel 1
Merab
Saul's firstborn daughter, offered to David in marriage but given to Adriel of Meholah; five sons she bore to Adriel were later handed over to the Gibeonites (some manuscripts…
Cited in the guide: 1 Samuel 14:49; 1 Samuel 18:17; 1 Samuel 18:19
Michal
Saul's daughter who loved David and became his first wife amid her father's schemes.
Cited in the guide: 1 Samuel 18:20-27; 2 Samuel 6:16-23
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Proverbs 18:24; 1 Samuel 20:17; 2 Samuel 1:26; 1 Samuel 18:3; Colossians 2:2
- 2 1 Samuel 17:15; 1 Samuel 16:21–23
- 3 1 Samuel 20:42; 1 Samuel 20:8–17; 2 Samuel 21:7; 2 Samuel 9:1–3; 1 Samuel 23:18
- 4 Genesis 41:42; Esther 6:8–9; Isaiah 61:10; Luke 15:22; 2 Corinthians 5:21
- 5 1 Samuel 18:30; 1 Samuel 18:14–15; Colossians 4:5; Acts 7:10; Ephesians 5:17
- 6 Judges 11:34; Exodus 15:20; Psalm 68:25; Jeremiah 31:11–13
- 7 1 Samuel 21:11; Exodus 15:21; 1 Samuel 29:5; Psalm 24:7–8
- 8 1 Samuel 15:28; Proverbs 13:10; Esther 3:5; James 4:5; 1 Samuel 20:31
- 9 Ephesians 4:27; James 5:9; Genesis 4:5–6; Genesis 31:2; Matthew 20:15
- 10 2 Thessalonians 2:11; 1 Kings 18:29; 1 Samuel 19:9; Acts 16:16; 1 Samuel 16:14–16
- 11 1 Samuel 20:33; Isaiah 54:17; John 8:59; Psalm 37:32–33; Luke 4:30
- 12 1 Samuel 18:15; 1 Samuel 18:29; 1 Samuel 16:13–14; 1 Samuel 28:15; 1 Samuel 16:18
- 13 2 Samuel 5:2; Psalm 121:8; 1 Samuel 18:16–17; 1 Samuel 22:7; 1 Samuel 8:12
- 14 Genesis 39:23; Joshua 6:27; 1 Samuel 16:18; Matthew 28:20; Genesis 39:2–3
- 15 Colossians 4:5; Daniel 6:4–5; Psalm 112:5; James 1:5; James 3:17
- 16 1 Samuel 18:5; 2 Samuel 5:2; 1 Kings 3:7; Numbers 27:17; Luke 20:19
- 17 1 Samuel 17:25; 1 Samuel 18:25; 1 Samuel 25:28; 1 Samuel 18:21; 1 Samuel 17:47
- 18 2 Samuel 7:18; 1 Samuel 9:21; 1 Samuel 18:23; Exodus 3:11; Ruth 2:10
- 19 Judges 7:22; 2 Samuel 21:8; Judges 14:20
- 20 1 Samuel 18:28
- 21 1 Samuel 18:17; Jeremiah 9:8; 1 Samuel 18:26; Exodus 10:7; 1 Samuel 19:11–12
- 22 Psalm 55:21; Psalm 36:1–3; 2 Samuel 13:28–29; Proverbs 29:12
- 23 Proverbs 14:20; Ecclesiastes 9:15–16; 1 John 3:1; Proverbs 19:6–7; Psalm 119:141
- 25 1 Samuel 14:24; 1 Samuel 18:17; Genesis 34:12; Exodus 22:16–17; Genesis 17:11–14
- 26 1 Samuel 18:21
- 27 2 Samuel 3:14; 1 Samuel 18:13; Judges 14:19
- 28 Genesis 39:3; 1 Samuel 26:25; Revelation 3:9; 1 Samuel 24:20; Genesis 37:8–11
- 29 Ecclesiastes 4:4; 1 John 3:12–15; James 2:19; 1 Samuel 18:12; Psalm 37:12–14
- 30 2 Samuel 11:1; 1 Samuel 18:5; Ephesians 5:15; Daniel 1:20; Psalm 119:99
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For when he was Saul, his name was derived from Saul: now Saul was a proud king; and in his reign he persecuted the humble David. So when he who was afterwards Paul, was Saul, he was proud, at that time a persecutor of the innocent, at that time a waster of the Church.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)