1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. 2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. 3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. 4 Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. 5 Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. 6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. 7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. 8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. 9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. 10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. 11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. 12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. 13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. 14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. 15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, 16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. 17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium, 18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. 19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, 20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. 21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. 22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. 23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. 24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. 25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. 26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus? 27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi: 28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt. 29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. 30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. 31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. 32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, 33 tibiæ autem ferreæ: pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis. 34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos. 35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. 36 Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. 37 Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi: 38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. 39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ. 40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. 41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. 42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. 43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. 44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. 45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. 46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. 47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. 48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. 49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Daniel 2 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abednego
Azariah, a young man of Judah renamed Abednego, who was thrown into the fiery furnace with Shadrach and Meshach.
Cited in the guide: Daniel 1:6; Daniel 1:7; Daniel 2:49
Arioch
The commander of the king's guard sent to execute the wise men of Babylon, to whom Daniel replied with discretion and tact.
Cited in the guide: Daniel 2:14; Daniel 2:15; Daniel 2:24
Meshach
Mishael, a young man of Judah renamed Meshach, who was thrown into the fiery furnace with Shadrach and Abednego.
Cited in the guide: Daniel 1:6; Daniel 1:7; Daniel 2:49
Shadrach
Hananiah, a young man of Judah renamed Shadrach, set over the affairs of Babylon with Meshach and Abednego, who was thrown into the fiery furnace.
Cited in the guide: Daniel 1:6; Daniel 1:7; Daniel 2:49
Cross references (47)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Daniel 4:5; Esther 6:1; Job 33:15–17; Genesis 40:5–8; Daniel 2:3
- 2 Daniel 1:20; Daniel 4:6; Exodus 7:11; Genesis 41:8; Daniel 5:7
- 3 Genesis 40:8; Genesis 41:15; Daniel 4:5; Daniel 2:1
- 4 Daniel 3:9; Ezra 4:7; Daniel 5:10; Isaiah 36:11; Daniel 6:21
- 5 Ezra 6:11; Daniel 3:29; 2 Kings 10:27; Psalm 50:22; 1 Samuel 15:33
- 6 Daniel 5:7; Daniel 2:48; Daniel 5:29; Numbers 22:37; Numbers 24:11
- 7 Daniel 2:4; Daniel 2:9; Ecclesiastes 10:4
- 8 Colossians 4:5; Ephesians 5:16
- 9 Esther 4:11; Daniel 7:25; Isaiah 41:23; Daniel 2:21; Daniel 3:15
- 10 Daniel 2:27
- 11 Daniel 5:11; Genesis 41:39; John 14:23; Matthew 19:26; Exodus 29:45
- 12 Daniel 3:13; Psalm 76:10; Matthew 2:16; Daniel 3:19; Proverbs 27:3–4
- 13 Daniel 1:19–20; Isaiah 10:1; Daniel 6:9–15; Proverbs 28:15–17; Esther 3:12–15
- 14 Daniel 2:24; Jeremiah 52:12; Genesis 37:36; Ecclesiastes 9:13–18; Jeremiah 52:14
- 16 Daniel 1:18–19; Daniel 2:9–11
- 17 Daniel 3:12; Daniel 1:11; Daniel 1:6–7
- 18 Jeremiah 33:3; Matthew 18:19; Psalm 50:15; Psalm 91:15; Matthew 18:12
- 19 Numbers 12:6; Amos 3:7; Psalm 25:14; Daniel 1:17; Daniel 7:7
- 20 Psalm 113:2; Psalm 145:1–2; Job 12:13; Revelation 5:12; Jeremiah 32:19
- 21 Psalm 75:5–7; Psalm 31:14–15; Psalm 113:7–8; Daniel 4:17; Daniel 7:25
- 22 Job 12:22; 1 John 1:5; Jeremiah 23:24; James 1:17; Psalm 139:11–12
- 23 Daniel 2:18; Exodus 3:15; Amos 3:7; Luke 10:21; Daniel 2:20–21
- 24 Daniel 2:12–14; Acts 27:24
- 25 1 Corinthians 1:27–28; Daniel 6:13; Daniel 5:13; Daniel 1:6; Nehemiah 7:6
- 26 Daniel 1:7; Daniel 5:16; Daniel 4:8; Daniel 5:12; Daniel 2:3–7
- 27 Isaiah 44:25; Daniel 2:2; Isaiah 47:12–14; Daniel 2:10–11; Daniel 5:7–8
- 28 Genesis 40:8; Amos 4:13; Daniel 10:14; Daniel 2:22; Genesis 49:1
- 29 Daniel 2:28; Amos 4:13; Daniel 2:47; Daniel 2:22; Ezekiel 38:10
- 30 Genesis 41:16; Acts 3:12; 2 Corinthians 4:15; Daniel 2:17–18; 1 Corinthians 15:8–12
- 31 Habakkuk 1:7; Ezekiel 28:7; Daniel 7:3–17; Isaiah 13:11; Matthew 4:8
- 32 Daniel 4:22; Isaiah 14:4; Daniel 11:2–20; Jeremiah 51:7; Daniel 7:4–6
- 33 Daniel 7:7–8; Daniel 7:19–26; Daniel 2:40–43
- 34 Daniel 2:44–45; Daniel 8:25; Zechariah 12:3; Zechariah 4:6; Daniel 7:27
- 35 Isaiah 2:2–3; Psalm 37:10; Revelation 20:11; Hosea 13:3; Job 6:17
- 36 Daniel 2:23–24
- 37 Ezekiel 26:7; Jeremiah 27:6–7; Isaiah 47:5; Psalm 62:11; Ezra 7:12
- 38 Daniel 4:21–22; Psalm 50:10–11; Jeremiah 27:5–7
- 39 Daniel 2:32; Isaiah 44:28–45:5; Daniel 5:28–31; Daniel 8:20; Daniel 10:20
- 40 Daniel 7:7; Daniel 7:19–26; Daniel 11:36–45; Daniel 8:24; Jeremiah 15:12
- 41 Revelation 17:12; Daniel 7:7; Revelation 13:1; Revelation 12:3; Daniel 2:33–35
- 42 Daniel 7:24; Revelation 13:1
- 44 Matthew 28:18; Luke 1:32–33; Psalm 145:13; Daniel 6:26; Revelation 11:15
- 45 Isaiah 28:16; Genesis 41:32; Psalm 48:1; Jeremiah 32:18–19; Malachi 1:11
- 46 Acts 10:25; Ezra 6:10; Acts 14:13; Leviticus 26:31; Acts 28:6
- 47 Daniel 2:22; Daniel 2:28; Amos 3:7; Deuteronomy 10:17; Daniel 11:36
- 48 Daniel 2:6; Daniel 5:11; Genesis 41:39–43; Daniel 4:9; Daniel 5:29
- 49 Daniel 1:7; Esther 2:19; Esther 2:21; Amos 5:15; Daniel 3:12–30
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
7. On this account also, Daniel, foreseeing His advent, said that a stone, cut out without hands, came into this world.
… it were, Daniel saw a stone that had been cut from a mountain without hands, and had broken all the kingdoms of the earth; and he saw the stone grow and become a great mountain, so as to fill the whole face of the earth. What can be plainer, my brethren?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
… by human contrivance, should overpower the whole world: and he speaks most clearly thus; And in the days of those kingdoms the God of heaven shall set up a kingdom, which shall never be destroyed, and His kingdom shall not be left to another people.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… and as he does himself say: "The feet were indeed the one part iron, the other part clay, until the stone was cut out without hands, and struck the image upon the iron and clay feet, and dashed them into pieces, even to the end." Then afterwards, when interpreting this, he says: "And as thou sawest the feet and the …
The Stone which was "cut out of the Mountain without hands," is it not Christ, who came of the kingdom of the Jews, without the work of man? Has not that Stone broken in pieces all the kingdoms of the earth, that is, all the dominations of idols and demons?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)