Skip to the text

Daniel · Clementine Vulgate

Daniel 6 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. 2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. 4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. 5 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. 6 Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive ! 7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. 8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat. 9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. 10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. 11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum. 12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. 13 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. 14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. 15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. 16 Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. 17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. 18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. 19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: 20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? 21 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive ! 22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. 23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. 24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. 25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. 26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum. 27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. 28 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Darius the Mede

    King over the Chaldeans

    Darius the Mede, son of Ahasuerus (Xerxes in the BSB), who received the kingdom at Belshazzar's death and cast Daniel into the lions' den.

    Cited in the guide: Daniel 5:31; Daniel 6:1; Daniel 9:1

Cross references (28)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Exodus 18:21–22; Daniel 5:31; Esther 1:1; 1 Peter 2:14
  2. 2 Ezra 4:22; Daniel 5:29; Daniel 2:48–49; Esther 7:4; Daniel 5:16
  3. 3 Daniel 5:14; Genesis 41:38–41; Proverbs 22:29; Daniel 5:12; Esther 10:3
  4. 4 1 Peter 3:16; Philippians 2:15; 1 Peter 2:12; Luke 20:20; Titus 2:8
  5. 5 Acts 24:13–16; Esther 3:8; Acts 24:20–21; 1 Samuel 24:17; John 19:6–7
  6. 6 Daniel 2:4; Daniel 6:21; Nehemiah 2:3; Daniel 5:10; Psalm 62:3
  7. 7 Psalm 59:3; Psalm 83:1–3; Daniel 3:6; Daniel 3:2; Psalm 62:4
  8. 8 Daniel 6:15; Esther 1:19; Isaiah 10:1; Daniel 6:12; Esther 3:12
  9. 9 Psalm 118:9; Psalm 146:3; Isaiah 2:22; Psalm 62:9–10; Proverbs 6:2
  10. 10 Acts 5:29; Psalm 55:17; 1 Thessalonians 5:17–18; Psalm 95:6; Psalm 34:1
  11. 11 Psalm 37:32–33; Psalm 10:9; Daniel 6:6
  12. 12 Daniel 6:8; Daniel 3:8–12; Esther 1:19; Acts 16:19; Acts 16:24
  13. 13 Daniel 3:12; Acts 5:29; Daniel 2:25; Esther 3:8; Daniel 5:13
  14. 14 Mark 6:26; Luke 23:13–21; John 19:7–12; 2 Samuel 3:28–29; Daniel 3:13
  15. 15 Daniel 6:12; Esther 8:8; Psalm 94:20–21; Daniel 6:8
  16. 16 Psalm 37:39–40; Job 5:19; Psalm 91:14–16; Isaiah 43:2; Daniel 3:28
  17. 17 Lamentations 3:53; Acts 12:4; Acts 16:23–24; Matthew 27:60–66
  18. 18 Esther 6:1; Daniel 2:1; 2 Samuel 12:16–17; Psalm 77:4; Jonah 3:3–9
  19. 19 1 Thessalonians 3:5; Mark 16:2; 2 Corinthians 2:13; Matthew 28:1
  20. 20 Daniel 6:27; 1 Chronicles 16:11; Hebrews 7:25; Daniel 6:16; 2 Timothy 4:16–18
  21. 21 Daniel 2:4; Daniel 6:6; Nehemiah 2:3
  22. 22 2 Timothy 4:17; Hebrews 11:33; Psalm 91:11–13; Acts 12:11; Acts 24:16
  23. 23 1 Chronicles 5:20; Daniel 3:27–28; Daniel 3:25; Mark 9:23; Daniel 6:18
  24. 24 Isaiah 38:13; Esther 7:10; 2 Kings 14:6; Esther 9:25; Deuteronomy 24:16
  25. 25 Daniel 4:1; Ezra 1:1–2; Esther 3:12; Ezra 4:17; 1 Peter 1:2
  26. 26 Daniel 4:34; Luke 1:33; Daniel 7:14; Daniel 4:3; Psalm 2:11
  27. 27 Daniel 4:2–3; Psalm 18:50; Psalm 97:10; Acts 4:30; 2 Timothy 4:17–18
  28. 28 Daniel 1:21; 2 Chronicles 36:22; Isaiah 44:28–45:1; Daniel 10:1

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 6:16 Clement of Rome, First Epistle to the Corinthians (Chapters XL–XLV)

    For what shall we say, brethren? Was Daniel cast into the den of lions by such as feared God?

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 6:23 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture V)

    Faith stoppeth the mouths of lions, as in Daniel's case: for the Scripture saith concerning him, that Daniel was brought up out of the den, and no manner of hurt was found upon him, because he believed in his God.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)