1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? 2 Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. 3 Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. 4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum. 6 Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum. 7 Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. 8 Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. 9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. 10 Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 12 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. 14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? 15 At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. 16 Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. 17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. 18 Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. 20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. 21 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. 22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23 Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur, 24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. 26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: quæ ita appellatur usque in præsentem diem. 27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. 28 Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. 29 Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. 30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. 31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: 32 habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. 33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. 34 Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: 35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. 36 Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
Judges 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Acsah
Caleb's daughter, given in marriage to Othniel when he captured Kiriath-sepher, who asked her father to add springs of water to the Negev land he had given her.
Cited in the guide: Joshua 15:16; Joshua 15:18–19; Judges 1:12–15
Adoni-bezek
Canaanite king whom Judah captured at Bezek and whose thumbs and big toes they cut off, as he had done to seventy kings, and who died in Jerusalem.
Cited in the guide: Judges 1:5; Judges 1:6; Judges 1:7
Ahiman
One of three descendants of Anak whom the spies saw living at Hebron.
Cited in the guide: Numbers 13:22; Joshua 15:14; Judges 1:10
Kenaz
Brother of Caleb (his younger brother, according to Judges) and father of Othniel, the first judge after Joshua.
Cited in the guide: Joshua 15:17; Judges 1:13; Judges 3:9
Othniel
Son of Caleb's brother Kenaz who captured Kiriath-sepher and so won Caleb's daughter Acsah as his wife, and later, with the Spirit of the LORD upon him, judged Israel and defeated…
Cited in the guide: Joshua 15:17; Judges 1:13; Judges 3:9–11
Sheshai
One of three descendants of Anak whom the spies saw living at Hebron.
Cited in the guide: Numbers 13:22; Joshua 15:14; Judges 1:10
Talmai
One of three descendants of Anak whom the spies saw living at Hebron.
Cited in the guide: Numbers 13:22; Joshua 15:14; Judges 1:10
Cross references (33)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Numbers 27:21; Judges 20:18; Judges 20:28; 1 Samuel 23:9–10; Exodus 28:30
- 2 Revelation 5:5; Hebrews 7:14; Genesis 49:8–10; Numbers 2:3; Psalm 78:68–70
- 3 Joshua 19:1; Judges 1:17; 2 Samuel 10:11; Genesis 29:33
- 4 1 Samuel 11:8; Joshua 11:6–8; 1 Samuel 14:6; 1 Samuel 17:46–47; Deuteronomy 9:3
- 7 Revelation 13:10; 1 Samuel 15:33; James 2:13; Luke 6:37–38; Leviticus 24:19–21
- 8 Joshua 15:63; Judges 1:21
- 9 Joshua 10:36; Joshua 15:13–20; Joshua 11:21
- 10 Joshua 14:15; Numbers 13:22; Jeremiah 9:23; Judges 1:20; Numbers 13:33
- 11 Joshua 15:15; Joshua 10:38–39
- 12 Joshua 15:16–17; 1 Samuel 17:25; 1 Samuel 18:23
- 13 Judges 3:9
- 14 Joshua 15:18–19
- 15 Hebrews 6:7; 1 Peter 3:9; Genesis 33:11; 2 Corinthians 9:5; 1 Samuel 25:27
- 16 Numbers 10:29–32; Judges 4:11; 1 Samuel 15:6; Numbers 21:1; Deuteronomy 34:3
- 17 Numbers 21:3; 2 Chronicles 14:10; Judges 1:3; Numbers 14:45; Joshua 19:4
- 18 Joshua 11:22; Judges 3:3; 1 Samuel 6:17; Joshua 13:3; Joshua 15:45–47
- 19 Isaiah 41:10; Psalm 60:12; Judges 1:2; Philippians 4:13; Matthew 17:19–20
- 20 Judges 1:10; Deuteronomy 1:36; Joshua 15:13–14; Numbers 14:24; Joshua 21:11–12
- 21 Joshua 15:63; 2 Samuel 5:6–9; Judges 1:8; Judges 19:10–12; Joshua 18:11–28
- 22 Judges 1:19; 1 Chronicles 7:29; Joshua 16:1–4; Genesis 49:24; Joshua 14:4
- 23 Genesis 28:19; Genesis 48:3; Genesis 35:6; Joshua 7:2; Judges 18:2
- 24 1 Samuel 30:15; Joshua 2:12–14
- 25 Joshua 6:22–25
- 26 2 Kings 7:6; 2 Chronicles 1:17
- 27 Psalm 106:34–35; Jeremiah 48:10; Joshua 17:11–13; 1 Samuel 15:9; Judges 1:1
- 29 Joshua 16:10; 1 Kings 9:16
- 30 Joshua 19:15
- 31 Joshua 19:24–30
- 32 Psalm 106:34–35
- 33 Joshua 19:32–38; Psalm 18:24; Judges 1:30; Judges 1:35
- 34 Joshua 19:47; Judges 18:1
- 35 Joshua 19:42; Joshua 10:12; Judges 12:12; 1 Kings 4:9
- 36 Numbers 34:4; Joshua 15:2–3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences