1 Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. 3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: 4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? 5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. 7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. 9 Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. 15 Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. 16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: 18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. 19 Dixit autem rex ad Ethai Gethæum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. 21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. 26 Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum: faciat quod bonum est coram se. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. 32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. 33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
2 Samuel 15 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Absalom
David's handsome son who avenged Tamar, rebelled against his father, and briefly seized the throne.
Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 2 Samuel 15-18
Ahimaaz
Zadok's son, who with Jonathan son of Abiathar secretly carried word to David during Absalom's revolt and outran the Cushite to bring David news of the victory.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:27; 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 17:17
Ahithophel
David's counselor from Giloh, whose advice was regarded like the word of God; he joined Absalom's conspiracy, advised him to take David's concubines and to pursue David at once,…
Cited in the guide: 2 Samuel 15:12; 2 Samuel 15:31; 2 Samuel 16:23
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Hushai
David's friend, who at David's request returned to Jerusalem as Absalom's servant and defeated Ahithophel's counsel with advice Absalom judged better.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:32; 2 Samuel 15:37; 2 Samuel 16:16
Ittai
A foreigner from Gath who swore to follow David wherever he went, left Jerusalem with David and his men, and commanded a third of David's army against Absalom.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:19; 2 Samuel 15:21; 2 Samuel 15:22
Jonathan
Son of the priest Abiathar, who with Ahimaaz carried messages to David during Absalom's revolt and hid in a well at Bahurim.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:27; 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 17:17
Zadok
Son of Ahitub and a priest alongside Abiathar in David's administration, who with the Levites carried the ark when David fled Jerusalem and returned it to the city at David's…
Cited in the guide: 2 Samuel 8:17; 2 Samuel 15:24; 2 Samuel 15:25
Cross references (34)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 1:5; 2 Samuel 12:11; Psalm 20:7; 1 Samuel 8:11; Proverbs 11:2
- 2 Ruth 4:1; Matthew 27:1; Exodus 18:16; 2 Samuel 19:8; Exodus 18:14
- 3 2 Peter 2:10; Psalm 12:2; Proverbs 30:11; 1 Peter 2:17; Proverbs 30:17
- 4 Judges 9:29; Luke 14:8–11; 2 Peter 2:19; Proverbs 27:2; Proverbs 25:6
- 5 2 Samuel 14:33; Proverbs 26:25; Psalm 55:21; Psalm 10:9–10
- 6 Romans 16:18; 2 Peter 2:3; Proverbs 11:9
- 7 Isaiah 58:4; 2 Samuel 13:24–27; 1 Samuel 16:1–2; 2 Samuel 13:38; Proverbs 21:27
- 8 2 Samuel 13:37–38; Genesis 28:20–21; Jeremiah 9:3–5; 1 Samuel 1:11; 2 Samuel 14:23
- 10 2 Samuel 14:30; 2 Samuel 5:5; 2 Samuel 3:2–3; 1 Chronicles 12:38; 2 Samuel 19:10
- 11 1 Samuel 9:13; 1 Samuel 22:15; Romans 16:18–19; Genesis 20:5; Matthew 10:16
- 12 2 Samuel 15:31; Psalm 41:9; Joshua 15:51; Titus 1:16; Psalm 55:12–14
- 13 Judges 9:3; 2 Samuel 15:6; Matthew 27:22; Psalm 62:9; 2 Samuel 3:36
- 14 2 Samuel 19:9; Psalm 3:1–8; Psalm 51:18; 2 Samuel 12:11; Matthew 11:12
- 15 Proverbs 18:24; Luke 22:28–29; John 6:66–69; John 15:14
- 16 2 Samuel 16:21–22; 2 Samuel 20:3; Psalm 3:1; Romans 12:2; 1 Samuel 25:27
- 17 Psalm 3:1–2; Psalm 66:12; Ecclesiastes 10:7
- 18 2 Samuel 8:18; 2 Samuel 20:23; 1 Samuel 30:14; 2 Samuel 20:7; 1 Kings 1:38
- 19 2 Samuel 18:2; Ruth 1:11–13
- 20 1 Samuel 23:13; 2 Samuel 2:6; Hebrews 11:37–38; John 1:17; Psalm 57:3
- 21 Ruth 1:16–17; Proverbs 17:17; 2 Kings 4:30; Proverbs 18:24; Acts 11:23
- 23 2 Samuel 16:2; 1 Kings 2:37; John 18:1; Matthew 3:3; 2 Chronicles 29:16
- 24 2 Samuel 8:17; Numbers 4:15; 2 Samuel 20:25; 1 Samuel 22:20; Joshua 3:3
- 25 Jeremiah 25:30; Psalm 26:8; Psalm 84:10; Psalm 43:3–4; Exodus 15:13
- 26 1 Samuel 3:18; 2 Samuel 22:20; 1 Kings 10:9; Numbers 14:8; Isaiah 62:4
- 27 2 Samuel 17:17; 1 Samuel 9:9; 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 24:11; 2 Samuel 15:34
- 28 2 Samuel 17:16; 2 Samuel 15:23; 2 Samuel 16:2; 2 Samuel 17:1
- 30 Esther 6:12; 2 Samuel 19:4; Luke 19:41; Ezekiel 24:23; Luke 19:37
- 31 2 Samuel 17:14; 2 Samuel 17:23; Psalm 41:9; James 3:15; Job 5:12
- 32 Joshua 16:2; 2 Samuel 1:2; Psalm 3:3–5; 2 Samuel 16:16–19; Luke 19:29
- 33 2 Samuel 19:35
- 34 2 Samuel 16:16–19; Joshua 8:2; 2 Samuel 15:20; 2 Samuel 17:5–14; Matthew 10:16
- 35 2 Samuel 17:15–16
- 36 2 Samuel 17:17; 2 Samuel 15:27; 2 Samuel 18:19–33
- 37 1 Chronicles 27:33; 2 Samuel 16:15–16
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Now the story which gave occasion to this prophecy may be easily recognised in the second book of Kings. For there Chusi, the friend of king David, went over to the side of Abessalon, his son, who was carrying on war against his father, for the purpose of discovering and reporting the designs which he was taking against his father, …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)