1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? 6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? 10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? 26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, 42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. 48 Ego sum panis vitæ. 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50 Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. 60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
John 6 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Simon
Named in John 6:71, 13:2 and 13:26 as the father of Judas Iscariot.
Cited in the guide: John 6:71; John 13:2; John 13:26
Cross references (70)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Mark 6:31–44; John 6:23; Luke 5:1; Matthew 4:18; Numbers 34:11
- 2 Matthew 4:24–25; Matthew 12:15; Matthew 15:30–31; Matthew 14:14; Mark 6:33
- 3 John 6:15; Luke 9:28; Matthew 14:23; Luke 6:12–13; Matthew 15:29
- 4 John 2:13; John 11:55; Exodus 12:6–14; John 5:1; Deuteronomy 16:1
- 5 Luke 9:12–13; Matthew 15:33; John 4:35; John 1:43; Matthew 14:14–15
- 6 Genesis 22:1; Deuteronomy 13:3; 2 Chronicles 32:31; Deuteronomy 8:16; Deuteronomy 33:8
- 7 Mark 6:37; Numbers 11:21–22; John 12:5; 2 Kings 4:43; Matthew 18:28
- 8 John 1:40–44; Matthew 4:18
- 9 2 Kings 4:42–44; Matthew 14:17; Mark 6:38; Luke 9:13; Psalm 78:19
- 10 Luke 9:14–16; Matthew 14:18–19; Mark 8:6–7; Matthew 15:35–36; Mark 6:39–41
- 11 1 Thessalonians 5:18; John 6:23; Luke 24:30; Romans 14:6; Matthew 15:36
- 12 Luke 1:53; Mark 6:42–44; Nehemiah 9:25; Luke 9:17; Nehemiah 8:10
- 13 Proverbs 11:24–25; 1 Kings 7:15–16; 2 Kings 4:2–7; 2 Corinthians 9:8–9; 2 Chronicles 25:9
- 14 Deuteronomy 18:15–18; Acts 7:37; Matthew 21:11; Matthew 11:3; John 1:21
- 15 John 18:36; John 7:3–4; Luke 19:38; John 6:15–21; Mark 11:9
- 17 Mark 6:45; John 6:24–25; John 2:12; John 4:46
- 18 Psalm 135:7; Psalm 107:25; Matthew 14:24
- 19 Mark 6:47–49; Matthew 14:25–26; Psalm 93:4; John 14:18; Job 9:8
- 20 Matthew 14:27–31; Isaiah 43:1–2; Isaiah 44:8; Isaiah 41:10; Revelation 1:17–18
- 21 Mark 6:51; Matthew 14:32–33; Revelation 3:20; Psalm 24:7–10; Song of Songs 3:4
- 22 Mark 6:45; Matthew 14:22; John 6:2; John 6:15–21
- 23 John 6:1; John 6:11–12
- 24 John 6:17; Luke 8:40; Mark 1:37; Mark 6:53; Matthew 14:34
- 25 Matthew 23:7; John 1:38–39
- 26 Philippians 3:19; Philippians 2:21; James 4:3–4; Acts 8:18–21; 1 Timothy 6:5
- 27 Colossians 3:2; Isaiah 55:2; John 6:54; 2 Timothy 2:19; Matthew 6:19
- 28 Acts 16:30; Acts 9:6; Luke 10:25; Matthew 19:16; Deuteronomy 5:27
- 29 1 John 3:23; Acts 16:31; John 3:36; Hebrews 5:9; 1 John 5:1
- 30 John 12:37; John 6:36; John 10:38; 1 Corinthians 1:22; Mark 15:32
- 31 Nehemiah 9:15; Psalm 105:40; Psalm 78:24–25; Exodus 16:4–15; Exodus 16:35
- 32 John 15:1; John 6:58; Exodus 16:4; John 1:9; John 6:55
- 33 John 8:42; John 17:8; John 3:13; John 6:50; 1 John 1:1–2
- 34 John 4:15; John 6:26; Psalm 4:6
- 35 John 6:48–58; Isaiah 55:1–3; John 6:41; Revelation 22:17; Isaiah 49:10
- 36 1 Peter 1:8–9; John 12:37; John 6:26; Luke 16:31; John 6:64
- 37 Matthew 11:28; John 6:39; John 17:24; John 10:28–29; John 17:2
- 38 John 5:30; John 4:34; John 3:31; Philippians 2:7–8; Psalm 40:7–8
- 39 John 17:12; John 6:40; John 18:9; John 10:27–30; John 6:44
- 40 John 5:24; Romans 6:23; John 6:54; John 11:25; John 3:15–18
- 41 John 6:51–52; John 6:48; John 6:33; John 6:60; John 6:66
- 42 Luke 4:22; Mark 6:3; Matthew 13:55–56; 1 Corinthians 15:47; John 7:27–28
- 43 Hebrews 4:13; John 6:64; John 16:19; Mark 9:33; Matthew 16:8
- 44 John 6:65; Matthew 11:25–27; John 6:39–40; Ephesians 2:4–10; John 12:32
- 45 Isaiah 54:13; Jeremiah 31:33–34; Hebrews 10:16; Hebrews 8:10–11; 1 Thessalonians 4:9
- 46 John 1:18; John 7:29; Luke 10:22; Matthew 11:27; 1 John 4:12
- 47 John 3:36; Colossians 3:3–4; Romans 5:9–10; John 3:16; John 5:24
- 48 John 6:51; 1 Corinthians 11:24–25; 1 Corinthians 10:16–17; John 6:41; John 6:33–35
- 49 Jude 5; Hebrews 3:17–19; 1 Corinthians 10:3–5; John 6:31; Numbers 26:65
- 50 John 6:33; Romans 8:10; John 6:51; John 6:58; John 8:51
- 51 Luke 22:19; John 6:33; Titus 2:14; Hebrews 10:5–12; John 3:13
- 52 John 9:16; John 10:19; John 6:41; 1 Corinthians 2:14; Acts 17:32
- 53 1 John 5:12; Matthew 26:26–28; John 6:55; John 6:47; John 15:4
- 54 John 6:39–40; Philippians 3:7–10; Galatians 2:20; John 6:27; Proverbs 9:4–6
- 55 John 6:32; John 8:36; John 8:31; John 15:1; John 1:9
- 56 1 John 3:24; John 15:4–5; Revelation 3:20; John 14:20; Psalm 91:9
- 57 Galatians 2:20; John 5:26; John 17:21; Colossians 3:3–4; John 3:17
- 58 John 3:36; John 6:47–51; John 6:31–34; John 6:41
- 59 John 6:24; Proverbs 1:20–23; Proverbs 8:1–3; Luke 4:31; Psalm 40:9–10
- 60 John 6:66; John 8:43; John 8:31; Matthew 11:6; John 6:41–42
- 61 John 6:64; John 2:24–25; Revelation 2:23; Hebrews 4:13; Matthew 11:6
- 62 John 3:13; Mark 16:19; Ephesians 4:8–10; Luke 24:51; John 16:28
- 63 Galatians 5:25; Hebrews 4:12; Psalm 119:93; John 6:68; Psalm 119:130
- 64 2 Timothy 2:19; John 10:26; Hebrews 4:13; Romans 8:29; John 13:10–11
- 65 John 6:44–45; John 6:37; John 3:27; John 10:26–27; Ephesians 2:8–9
- 66 Luke 9:62; 1 John 2:19; John 6:60; Hebrews 10:38; John 8:31
- 67 John 6:70; Luke 14:25–33; Ruth 1:11–18; Joshua 24:15–22; 2 Samuel 15:19–20
- 68 Psalm 73:25; John 5:24; 1 John 5:11–13; Acts 4:12; John 6:63
- 69 Luke 9:20; John 11:27; Mark 8:29; 1 John 5:1; 1 John 5:20
- 70 John 13:27; John 13:2; John 6:64; John 17:12; John 13:18
- 71 Matthew 26:14–16; Jude 4; Acts 1:16–20; Psalm 41:9; Psalm 55:13–14
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
It was a great miracle that was wrought, dearly beloved, for five thousand men to be filled with five loaves and two fishes, and the remnants of the fragments to fill twelve baskets. A great miracle: but we shall not wonder much at what was done, if we give heed to Him That did it.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
The miracles performed by our Lord Jesus Christ are indeed divine works, and incite the human mind to rise to the apprehension of God from the things that are seen.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
Beloved, let us not contend with violent men, but learn when the doing so brings no hurt to our virtue to give place to their evil counsels; for so all their hardihood is checked.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
Again, withdrawing from thence to the other side of the sea of Tiberias, He there seeing a great crowd had followed Him, fed all that multitude with five loaves of bread, and twelve baskets of fragments remained over and above.
… speaking mystically of eating His flesh, when those who did not understand Him were offended and went away, saying, "This is an hard saying, who can hear it?" He answered to the rest who remained, "It is the Spirit that quickeneth; the flesh profiteth nothing." The Principle, therefore, having assumed a human soul and flesh, cleanses the soul and flesh …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)