Skip to the text

Joshua · Clementine Vulgate

Joshua 24 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, 2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, 4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum. 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis. 6 Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: 8 et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: 10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. 11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras. 12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis. 14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. 16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. 19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. 21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. 22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. 23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. 24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. 25 Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. 26 Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini: 27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29 Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. 31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. 32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Zippor

    Father of King Balak

    The father of Balak, king of Moab.

    Cited in the guide: Numbers 22:2; Numbers 22:4; Joshua 24:9

Places

  • Shechem

    Today: West Bank (near Nablus)

    Shechem lay between Mount Gerizim and Mount Ebal. Abram built an altar here, Joshua gathered Israel for covenant renewal, and Jacob's well stands nearby.

    Cited in the guide: Genesis 12:6; Joshua 24:1; John 4:5

Cross references (33)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Joshua 23:2; 1 Samuel 10:19; Exodus 18:25–26; Genesis 33:18–19; Genesis 12:6
  2. 2 Joshua 24:15; Genesis 31:30; Ezekiel 16:3; Isaiah 51:2; Genesis 31:53
  3. 3 Genesis 12:1–4; Genesis 21:2–3; Acts 7:2–3; Genesis 15:5; Psalm 127:3
  4. 4 Genesis 36:8; Deuteronomy 2:5; Genesis 25:24–26; Acts 7:15; Psalm 105:23
  5. 5 Exodus 3:10; Exodus 7:1–12; Psalm 78:43–51; Exodus 12:51; Psalm 105:26–36
  6. 6 Acts 7:36; Hebrews 11:29; Isaiah 63:12–13; Exodus 12:37; Psalm 136:13–15
  7. 7 Deuteronomy 4:34; Exodus 14:20; Exodus 14:10; Nehemiah 9:12–21; Exodus 14:31
  8. 8 Numbers 21:21–35; Psalm 136:17–22; Deuteronomy 2:32–3:7; Nehemiah 9:22; Psalm 135:10–11
  9. 9 Judges 11:25; Micah 6:5; Numbers 22:2; Deuteronomy 23:4–5; Numbers 22:5–21
  10. 10 Deuteronomy 23:5; Isaiah 54:17; Numbers 24:5–10; Numbers 22:35; Numbers 22:11–12
  11. 11 Joshua 3:14–17; Joshua 4:10–12; Deuteronomy 7:1; Psalm 105:44; Psalm 78:54–55
  12. 12 Exodus 23:28; Deuteronomy 7:20; Psalm 44:3–6
  13. 13 Deuteronomy 6:10–12; Deuteronomy 8:7; Joshua 21:45; Proverbs 13:22; Joshua 11:13
  14. 14 1 Samuel 12:24; Deuteronomy 10:12; Genesis 35:2; Joshua 24:23; 2 Corinthians 1:12
  15. 15 1 Kings 18:21; John 6:67–68; Ruth 1:15–16; Deuteronomy 29:18; Ezekiel 20:39
  16. 16 Hebrews 10:38–39; 1 Samuel 12:23; Romans 6:2; Romans 3:6
  17. 17 Exodus 19:4; Isaiah 63:7–14; Amos 2:9–10; Deuteronomy 32:11–12; Isaiah 46:4
  18. 18 Psalm 116:16; Micah 4:2; Exodus 10:2; Zechariah 8:23; Luke 1:73–75
  19. 19 Exodus 23:21; Isaiah 5:16; Exodus 20:5; Psalm 99:5; Psalm 99:9
  20. 20 Hebrews 10:26–27; Acts 7:42; Ezekiel 18:24; 1 Chronicles 28:9; Jeremiah 17:13
  21. 21 Exodus 20:19; Deuteronomy 5:27–28; Exodus 19:8; Isaiah 44:5; Exodus 24:7
  22. 22 Psalm 119:173; Psalm 119:11; Job 15:6; Luke 10:42; Deuteronomy 26:17
  23. 23 Joshua 24:14; 2 Corinthians 6:16–18; 1 Samuel 7:3–4; Judges 10:15–16; Hebrews 12:28–29
  24. 24 Exodus 24:7; Exodus 24:3; Deuteronomy 5:27–29
  25. 25 Nehemiah 9:38; Exodus 15:25; 2 Chronicles 23:16; 2 Kings 11:17; Joshua 24:26
  26. 26 Judges 9:6; Genesis 35:4; Joshua 4:20–24; Deuteronomy 31:24–26; Exodus 24:4
  27. 27 Luke 19:40; Joshua 22:34; Deuteronomy 31:26; Matthew 10:33; Joshua 22:27–28
  28. 28 Judges 2:6
  29. 29 Judges 2:8; Genesis 50:22; Genesis 50:26; Psalm 115:17; Deuteronomy 34:5
  30. 30 Joshua 19:50; Judges 2:9; 2 Samuel 23:30
  31. 31 Judges 2:7; Deuteronomy 31:13; Deuteronomy 11:2; Deuteronomy 31:29; 2 Chronicles 24:2
  32. 32 Genesis 50:25; Genesis 33:19; Exodus 13:19; Acts 7:16; John 4:5
  33. 33 Exodus 6:25; Joshua 22:13; Exodus 6:23; Job 30:23; Numbers 3:32

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 24:2 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVI, Chapters 12–15)

    … belonged, was the only one in which the worship of the true God survived, and the only one, we may suppose, in which the Hebrew language was preserved; although Joshua the son of Nun tells us that even this family served other gods in Mesopotamia. The other descendants of Heber gradually became absorbed in other races and other languages.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Quotes verse 24:27 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapters XI–XIII)

    … a stone as witness of his words (already a heap somewhere had been called a witness by Jacob), for he says, "Behold this stone shall be a witness unto you this day to the end of days, when ye lie to the Lord our God," perhaps believing that by God's power even the stones would speak to the conviction of …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)