1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. 30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. 40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?]
Psalm 106 (107) Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · Psalm 107 · About the recordings
Notes on this text (2)
- Greek and Latin Bibles number most Psalms one lower than Hebrew and English Bibles.
- Psalms follow the Greek/Latin numbering.
Cross references (43)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info. References use English (Hebrew-based) verse numbers; links open the passage in VUL.
- 1 1 Chronicles 16:34; Psalm 106:1; 2 Chronicles 7:3; Psalm 105:1; Psalm 100:5
- 2 1 Peter 1:18–19; Luke 1:74; Galatians 3:13; Psalm 106:10; Psalm 31:5
- 3 Psalm 106:47; Isaiah 43:5–6; Jeremiah 29:14; Revelation 5:9; Ezekiel 36:24
- 4 Deuteronomy 32:10; Ezekiel 34:6; Ezekiel 34:12; Numbers 14:33; Genesis 21:14–16
- 5 Mark 8:2–3; Isaiah 44:12; 1 Samuel 30:11–12; Judges 15:18–19; Lamentations 2:19
- 6 Psalm 50:15; Psalm 91:15; Jeremiah 29:12–14; Hebrews 4:15–16; Psalm 107:19
- 7 Jeremiah 31:9; Hebrews 11:9–10; Ezra 8:21–23; Psalm 77:20; Hebrews 12:22
- 8 Psalm 107:31; Psalm 147:1; Daniel 4:2–3; Psalm 78:4; Psalm 107:21
- 9 Matthew 5:6; Jeremiah 31:25; Psalm 34:10; Luke 1:53; Psalm 146:7
- 10 Luke 1:79; Micah 7:8; Matthew 4:16; Isaiah 42:7; Romans 6:20–21
- 11 Psalm 106:43; Psalm 78:40; Romans 1:28; Proverbs 1:25; 1 Samuel 2:5–8
- 12 Psalm 22:11; Exodus 5:18–19; Exodus 2:23; Luke 15:14–17; Isaiah 51:23
- 13 Psalm 107:28; Psalm 107:6; Judges 4:3; Judges 6:6–10; Psalm 18:6
- 14 Isaiah 42:16; Psalm 116:16; Ephesians 5:8; 1 Peter 2:9; Zechariah 9:11–12
- 15 Psalm 107:21; Psalm 107:31; Psalm 116:17–19; Psalm 107:8
- 16 Isaiah 45:1–2; Judges 16:3; Micah 2:13
- 17 Lamentations 3:39; Proverbs 1:22; Psalm 38:1–8; Isaiah 65:6–7; Psalm 14:1
- 18 Psalm 9:13; Psalm 88:3; Job 33:19–22; Isaiah 38:10; Job 38:17
- 19 Psalm 34:4–6; Psalm 78:34–35; Jeremiah 33:3; Psalm 107:13; Psalm 107:6
- 20 Matthew 8:8; Psalm 103:3–4; Psalm 147:15; Psalm 147:3; 2 Kings 20:4–5
- 21 Psalm 107:8; Luke 17:18; Psalm 107:31; Psalm 107:15; Psalm 66:5
- 22 Psalm 50:14; Psalm 9:11; Psalm 118:17; Hebrews 13:15; Psalm 116:17
- 23 Psalm 48:7; Revelation 18:17; Isaiah 42:10; Ezekiel 27:26; Acts 27:9–28
- 24 Psalm 95:5; Job 38:8–11; Psalm 104:24–27
- 25 Jonah 1:4; Matthew 8:24; Psalm 148:8; Psalm 93:3; Psalm 105:34
- 26 Psalm 22:14; Psalm 119:28; Nahum 2:10; Isaiah 13:7; 2 Samuel 17:10
- 27 Job 12:25; Isaiah 19:14; Isaiah 29:9; Isaiah 19:3; Acts 27:15–20
- 28 Matthew 8:25; Psalm 107:19; Psalm 107:13; Psalm 107:6; Acts 27:23–25
- 29 Matthew 8:26; Psalm 65:7; Luke 8:23–25; Psalm 89:9; Mark 4:39–41
- 30 John 6:21
- 31 Psalm 103:2; Psalm 107:8; Psalm 107:21; Psalm 107:15; Revelation 15:3
- 32 Psalm 22:25; Psalm 22:22; Psalm 99:5; Psalm 46:10; Psalm 119:46
- 33 Isaiah 42:15; Isaiah 50:2; Amos 4:7–8; Zephaniah 2:9; Isaiah 44:27
- 34 Genesis 13:10; Genesis 14:3; Deuteronomy 29:23–28; Ezekiel 47:11; Genesis 13:13
- 35 Psalm 114:8; Isaiah 35:6–7; Isaiah 41:17–19; Isaiah 44:3–5; 2 Kings 3:16–20
- 36 Luke 1:53; Psalm 107:7; Acts 17:26; Psalm 146:7
- 37 1 Corinthians 3:7; 2 Corinthians 9:10; Isaiah 37:30; Jeremiah 29:5; Zechariah 8:12
- 38 Exodus 1:7; Genesis 12:2; Genesis 17:20; Deuteronomy 7:14; Psalm 128:1–6
- 39 Exodus 2:23–24; 2 Kings 10:32; 2 Chronicles 15:5–6; 2 Kings 14:26; Judges 6:3–6
- 40 Job 12:24; Job 12:21; Daniel 4:33; Isaiah 23:8–9; Jeremiah 13:15–18
- 41 1 Samuel 2:8; Job 21:11; Esther 8:15–17; 1 Samuel 2:21; Isaiah 49:20–22
- 42 Job 22:19; Psalm 63:11; Romans 3:19; Psalm 52:6; Job 5:15–16
- 43 Hosea 14:9; Psalm 64:9; Jeremiah 9:12; Ephesians 3:18–19; Daniel 10:12
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations). Verse numbers below follow the Hebrew/English numbering: 107.
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
This Psalm also hath the title Allelujah prefixed to it: and this twice. But some say, that one Allelujah belongeth to the end of the former Psalm, the other to the beginning of this.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
How then were "the gates of brass burst, and the bars of iron broken in sunder"? By His body; for then first was a body shown, immortal, and destroying the tyranny of death.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… through an instrument or a servant, but as through His essential and hypostatic Word and Wisdom and Power, because but one action is observed in Father and Son, as for example, All things were made by Him, and He sent His Word and healed them, and That they may believe that Thou hast sent Me.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)