1 Hæc sunt judicia quæ propones eis. 2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Exodus 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 4:14; Deuteronomy 6:20; Exodus 24:3–4; Psalm 147:19; Matthew 28:20
- 2 Deuteronomy 15:12–15; Exodus 12:44; Deuteronomy 15:18; Nehemiah 5:1–5; Deuteronomy 15:1
- 3 Deuteronomy 15:12–14
- 5 2 Corinthians 5:14–15; Deuteronomy 15:16–17; Isaiah 26:13
- 6 Deuteronomy 15:17; Leviticus 25:40; Deuteronomy 19:17–18; 1 Samuel 28:2; 1 Samuel 27:12
- 7 Nehemiah 5:5; Exodus 21:2–3
- 8 Judges 14:3; Judges 9:19; Malachi 2:11–15; Genesis 28:8; Deuteronomy 21:11–14
- 10 1 Corinthians 7:1–6
- 12 Genesis 9:6; Matthew 26:52; Leviticus 24:17; Numbers 35:30–31; Numbers 35:16–24
- 13 Joshua 20:2–9; 1 Samuel 24:18; Deuteronomy 19:1–13; Deuteronomy 4:41–43; 1 Samuel 24:10
- 14 1 Kings 2:28–34; Hebrews 10:26; Deuteronomy 1:43; 1 Kings 1:50–51; Numbers 15:30–31
- 15 Proverbs 30:11; Deuteronomy 21:18–21; 1 Timothy 1:9; Deuteronomy 27:24; Proverbs 30:17
- 16 Deuteronomy 24:7; 1 Timothy 1:10; Exodus 22:4; Genesis 37:28; Genesis 40:15
- 17 Proverbs 20:20; Mark 7:10–11; Matthew 15:3–6; Deuteronomy 27:16; Proverbs 30:11
- 18 Exodus 21:20; Exodus 2:13; Deuteronomy 25:11; 2 Samuel 14:6; Numbers 35:16–24
- 19 2 Samuel 3:29; Zechariah 8:4
- 20 Proverbs 29:19; Deuteronomy 19:21; Isaiah 58:3–4; Numbers 35:30–33; Romans 13:4
- 21 Leviticus 25:44–46
- 22 Deuteronomy 22:18–19; Exodus 21:30; Deuteronomy 16:18
- 23 Deuteronomy 19:21; Numbers 35:31; Leviticus 24:19
- 24 Deuteronomy 19:21; Matthew 7:2; Matthew 5:38–40; Leviticus 24:19–20; Revelation 16:6
- 26 Nehemiah 5:5; Job 31:13–15; Colossians 4:1; Psalm 72:12–14; Exodus 21:20
- 28 Exodus 21:32; Genesis 9:5–6; Leviticus 20:15–16
- 29 Deuteronomy 21:1–9
- 30 Exodus 21:22; Exodus 30:12; Numbers 35:31–33; Proverbs 13:8
- 32 Zechariah 11:12–13; Matthew 26:15; Matthew 27:3–9; Genesis 37:28; Philippians 2:7
- 33 Jeremiah 18:22; Proverbs 28:10; Psalm 9:15; Ecclesiastes 10:8; Jeremiah 18:20
- 34 Exodus 21:29–30; Exodus 22:6; Exodus 22:14
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For, "honor," saith He, "thy father and thy mother, that thou mayest live long upon the earth." And again, "He that curseth father or mother, let him die the death." But He, omitting the first, the reward appointed for them that honor their parents, states that which is more awful, the punishment, I mean, threatened to such as dishonor them; …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… put no obstacle to godliness in our way, if we are ever carried away by ingratitude, and, forgetting their benefits to us, hold them in contempt, then the oracle will have place which says, He that curseth father or mother, let him die the death.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)