1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: 4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. 5 Responderunt filii Heth, dicentes: 6 Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. 7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: 8 dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: 9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. 10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: 11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. 12 Adoravit Abraham coram populo terræ. 13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. 14 Responditque Ephron: 15 Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. 16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. 17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, 18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. 19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. 20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
Genesis 23 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abraham
Called by God, he left home in faith to become the father of a chosen people.
Cited in the guide: Genesis 12–25
Ephron
A Hittite at Hebron, son of Zohar, who sold Abraham the field and cave of Machpelah for four hundred shekels of silver, where Abraham buried Sarah and was himself buried.
Cited in the guide: Genesis 23:8–10; Genesis 23:16; Genesis 25:9
Isaac
The long-promised son, nearly offered on Moriah, through whom the covenant continued.
Cited in the guide: Genesis 21–27
Zohar
A Hittite named only as the father of Ephron, from whom Abraham bought the cave of Machpelah.
Cited in the guide: Genesis 23:8; Genesis 25:9
Places
Hebron
One of the region's oldest cities, holding the patriarchs' burial cave (Machpelah). It was David's first royal capital, over Judah.
Cited in the guide: Genesis 23:19; Genesis 13:18; 2 Samuel 5:3
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Genesis 23:19; Genesis 13:18; 1 Chronicles 6:57; Judges 1:10; Genesis 27:41
- 3 Genesis 10:15; Genesis 23:7; Genesis 23:5; Genesis 27:46; 2 Samuel 23:39
- 4 Hebrews 11:9; 1 Chronicles 29:15; Genesis 17:8; Psalm 119:19; Psalm 39:12
- 6 Genesis 24:35; Genesis 14:14; Genesis 44:5; Genesis 13:2; Genesis 32:4–5
- 7 Hebrews 12:14; Romans 12:17–18; Genesis 19:1; Genesis 18:2; Proverbs 18:24
- 8 1 Kings 2:17; Hebrews 7:26; Genesis 25:9; 1 John 2:1–2; Luke 7:3–4
- 9 Romans 12:17; Romans 13:8
- 10 Genesis 34:20; Genesis 34:24; Genesis 23:18; Matthew 9:1; Ruth 4:1–4
- 11 Luke 19:24; Isaiah 32:8; 2 Samuel 24:20–24; Genesis 23:6; Jeremiah 32:7–12
- 12 Genesis 19:1; Genesis 18:2; Genesis 23:7
- 13 Romans 13:8; Genesis 14:22–23; 2 Samuel 24:24; Acts 20:35; Hebrews 13:5
- 15 Ezekiel 45:12; Exodus 30:13; Exodus 30:15
- 16 Jeremiah 32:9; Zechariah 11:12; Exodus 30:13; Romans 13:8; Matthew 7:12
- 17 Genesis 50:13; Genesis 25:9; Genesis 23:20; Acts 7:16; Genesis 49:29–32
- 18 Jeremiah 32:12; Genesis 34:20; Ruth 4:1
- 19 Genesis 49:29–32; Genesis 25:9–10; Genesis 50:25; Genesis 50:13; Genesis 35:27–29
- 20 Jeremiah 32:10–14; Ruth 4:7–10; 2 Kings 21:18; Genesis 50:5; Genesis 25:9
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences