Eclesiástico (Sirácida) · Vulgata Clementina
Eclesiástico (Sirácida) 46 Vulgata Clementina
Eclesiástico (Sirácida) no está en RV1909.
1 [Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
·
2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.
·
3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas !
·
4 Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.
·
5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
·
6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
·
7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:
·
8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
·
9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
·
10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.
·
11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
·
12 ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.]
·
13 [Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
·
14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:
·
15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.]
·
16 [Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
·
17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta,
·
18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
·
19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
·
20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
·
21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
·
22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
·
23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.]
·