1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. 2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. 3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. 4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. 5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. 6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. 7 In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. 8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. 9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. 11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. 13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. 15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. 16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. 17 Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19 Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. 21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. 23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. 27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. 29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, 31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
Acts 28 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Publius
The leading man of the island of Malta who hosted Paul and his companions for three days; Paul healed his father of fever and dysentery.
Cited in the guide: Acts 28:7; Acts 28:8
Places
Caesarea Maritima
The Roman administrative capital of Judea. Peter brought the gospel to the Gentile Cornelius here, and Paul was imprisoned before appealing his case to Caesar.
Cited in the guide: Acts 10:1; Acts 23:23; Acts 25:11
Rome
The empire's heart. Paul wrote his great letter to the church here before arriving in chains, then ministered under guard while awaiting trial before Caesar.
Cited in the guide: Acts 28:16; Romans 1:7; Acts 19:21
Fair Havens (Crete)
Malta (shipwreck)
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Acts 27:26; Acts 27:44; Acts 27:39; Acts 16:10
- 2 Colossians 3:11; Romans 1:14; Hebrews 13:2; Acts 28:4; 2 Corinthians 11:27
- 3 Matthew 23:33; Matthew 12:34; Acts 28:4; 2 Corinthians 11:23; Matthew 3:7
- 4 Luke 13:2; Luke 13:4; Acts 28:2; Acts 28:5; John 7:24
- 5 Luke 10:19; Mark 16:18; Psalm 91:13; Revelation 9:3–4; Numbers 21:6–9
- 6 Acts 12:22; Acts 14:11–13; Matthew 21:9
- 7 Matthew 10:40–41; Acts 13:7; Luke 19:6–9; Acts 18:12; Acts 28:2
- 8 Acts 9:40; Mark 6:5; Matthew 9:18; James 5:14–16; Matthew 10:8
- 9 Matthew 4:24; Acts 5:12; Acts 5:15; Mark 6:54–56
- 10 1 Thessalonians 2:6; Matthew 6:31–34; Philippians 4:19; Philippians 4:11–12; Ezra 7:27
- 11 Acts 27:6; Isaiah 45:20; 1 Corinthians 8:4; Acts 6:9; Jonah 1:5
- 13 Acts 27:13
- 14 Acts 20:6; Genesis 7:4; Acts 21:7–8; Acts 21:4; Genesis 8:10–12
- 15 Hebrews 13:3; Romans 15:24; Acts 10:25; Exodus 4:14; Psalm 27:14
- 16 Acts 27:3; Acts 24:23; Acts 28:30–31; Romans 1:7–15; Acts 23:11
- 17 Acts 25:8; Acts 6:14; Acts 25:10; Acts 22:5; Acts 21:33–40
- 18 Acts 26:31–32; Acts 23:29; Acts 22:24–25; Acts 22:30; Acts 24:10
- 19 Acts 26:32; Acts 25:25; Acts 25:21; Acts 25:10–12; 1 Peter 2:22–23
- 20 Acts 26:6–7; 2 Timothy 2:9; Ephesians 6:20; Acts 26:29; Philippians 1:13
- 21 Isaiah 41:11; Isaiah 54:17; Isaiah 50:8; Acts 22:5; Exodus 11:7
- 22 Acts 24:14; 1 Peter 2:12; 1 Peter 3:16; Acts 16:20–21; 1 Peter 4:14–16
- 23 Acts 19:8; Acts 17:2–3; Acts 18:28; Acts 26:22–23; Luke 24:26–27
- 24 Acts 14:4; Acts 17:4–5; Acts 19:8–9; Acts 18:6–8; Romans 3:3
- 25 Matthew 15:7; Mark 7:6; 2 Peter 1:21
- 26 Isaiah 6:9–10; Ezekiel 12:2; Isaiah 42:19–20; Matthew 13:14–15; Mark 4:12
- 27 Isaiah 6:10
- 28 Luke 2:30–32; Acts 26:17–18; Romans 3:29–30; Luke 3:6; Romans 15:8–16
- 31 Acts 4:29; Ephesians 6:19–20; Acts 28:23; Matthew 4:23; Philippians 1:14
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
"Showed," he says, "no little kindness to us--barbarians" (as they were )--"having kindled a fire:" else it were of no use that their lives be saved, if the wintry weather must destroy them. Then Paul having taken brushwood, laid it on the fire.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)